{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa060.htm","path":"bib/vul/isa060.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa060.htm","text":"1\u00a0[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,\n et gloria Domini super te orta est.\n2\u00a0Quia ecce tenebr\u00e6 operient terram,\n et caligo populos;\n super te autem orietur Dominus,\n et gloria ejus in te videbitur.\n3\u00a0Et ambulabunt gentes in lumine tuo,\n et reges in splendore ortus tui.\n4\u00a0Leva in circuitu oculos tuos, et vide:\n omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;\n filii tui de longe venient\n et fili\u00e6 tu\u00e6 de latere surgent.\n5\u00a0Tunc videbis, et afflues;\n mirabitur et dilatabitur cor tuum:\n quando conversa fuerit ad te multitudo maris;\n fortitudo gentium venerit tibi.\n6\u00a0Inundatio camelorum operiet te,\n dromedarii Madian et Epha;\n omnes de Saba venient,\n aurum et thus deferentes,\n et laudem Domino annuntiantes.\n7\u00a0Omne pecus Cedar congregabitur tibi;\n arietes Nabaioth ministrabunt tibi:\n offerentur super placabili altari meo,\n et domum majestatis me\u00e6 glorificabo.\n8\u00a0Qui sunt isti qui ut nubes volant,\n et quasi columb\u00e6 ad fenestras suas?\n9\u00a0Me enim insul\u00e6 exspectant,\n et naves maris in principio,\n ut adducam filios tuos de longe;\n argentum eorum, et aurum eorum cum eis,\n nomini Domini Dei tui,\n et Sancto Isra\u00ebl, quia glorificavit te.\n10\u00a0Et \u00e6dificabunt filii peregrinorum muros tuos,\n et reges eorum ministrabunt tibi;\n in indignatione enim mea percussi te,\n et in reconciliatione mea misertus sum tui.\n11\u00a0Et aperientur port\u00e6 tu\u00e6 jugiter;\n die ac nocte non claudentur,\n ut afferatur ad te fortitudo gentium,\n et reges earum adducantur.\n12\u00a0Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,\n et gentes solitudine vastabuntur.\n13\u00a0Gloria Libani ad te veniet,\n abies, et buxus, et pinus simul\n ad ornandum locum sanctificationis me\u00e6;\n et locum pedum meorum glorificabo.\n14\u00a0Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,\n et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi:\n et vocabunt te civitatem Domini,\n Sion Sancti Isra\u00ebl.\n15\u00a0Pro eo quod fuisti derelicta\n et odio habita,\n et non erat qui per te transiret:\n ponam te in superbiam s\u00e6culorum,\n gaudium in generationem et generationem:\n16\u00a0et suges lac gentium,\n et mamilla regum lactaberis;\n et scies quia ego Dominus salvans te,\n et redemptor tuus, Fortis Jacob.\n17\u00a0Pro \u00e6re afferam aurum,\n et pro ferro afferam argentum,\n et pro lignis \u00e6s,\n et pro lapidibus ferrum:\n et ponam visitationem tuam pacem,\n et pr\u00e6positos tuos justitiam.\n18\u00a0Non audietur ultra iniquitas in terra tua;\n vastitas et contritio in terminis tuis:\n et occupabit salus muros tuos,\n et portas tuas laudatio.\n19\u00a0Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,\n nec splendor lun\u00e6 illuminabit te:\n sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,\n et Deus tuus in gloriam tuam.\n20\u00a0Non occidet ultra sol tuus,\n et luna tua non minuetur,\n quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,\n et complebuntur dies luctus tui.\n21\u00a0Populus autem tuus omnes justi;\n in perpetuum h\u00e6reditabunt terram:\n germen plantationis me\u00e6,\n opus manus me\u00e6 ad glorificandum.\n22\u00a0Minimus erit in mille,\n et parvulus in gentem fortissimam.\n Ego Dominus in tempore ejus\n subito faciam istud.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 60","type":"page"}
