{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa062.htm","path":"bib/vul/isa062.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa062.htm","text":"1\u00a0[Propter Sion non tacebo,\n et propter Jerusalem non quiescam,\n donec egrediatur ut splendor justus ejus,\n et salvator ejus ut lampas accendatur.\n2\u00a0Et videbunt gentes justum tuum,\n et cuncti reges inclytum tuum;\n et vocabitur tibi nomen novum,\n quod os Domini nominabit.\n3\u00a0Et eris corona glori\u00e6 in manu Domini,\n et diadema regni in manu Dei tui.\n4\u00a0Non vocaberis ultra Derelicta,\n et terra tua non vocabitur amplius Desolata;\n sed vocaberis, Voluntas mea in ea,\n et terra tua Inhabitata,\n quia complacuit Domino in te,\n et terra tua inhabitabitur.\n5\u00a0Habitabit enim juvenis cum virgine,\n et habitabunt in te filii tui;\n et gaudebit sponsus super sponsam,\n et gaudebit super te Deus tuus.\n6\u00a0Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes;\n tota die et tota nocte\n in perpetuum non tacebunt.\n Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,\n7\u00a0et ne detis silentium ei,\n donec stabiliat et donec ponat Jerusalem\n laudem in terra.\n8\u00a0Juravit Dominus in dextera sua,\n et in brachio fortitudinis su\u00e6:\n Si dedero triticum tuum ultra\n cibum inimicis tuis;\n et si biberint filii alieni vinum tuum\n in quo laborasti.\n9\u00a0Quia qui congregant illud, comedent,\n et laudabunt Dominum;\n et qui comportant illud, bibent\n in atriis sanctis meis.\n10\u00a0Transite, transite per portas,\n pr\u00e6parate viam populo:\n planum facite iter, eligite lapides,\n et elevate signum ad populos.\n11\u00a0Ecce Dominus auditum fecit\n in extremis terr\u00e6:\n Dicite fili\u00e6 Sion:\n Ecce Salvator tuus venit;\n ecce merces ejus cum eo,\n et opus ejus coram illo.\n12\u00a0Et vocabunt eos, Populus sanctus,\n redempti a Domino;\n tu autem vocaberis, Qu\u00e6sita civitas,\n et non Derelicta.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 62","type":"page"}
