{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa063.htm","path":"bib/vul/isa063.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa063.htm","text":"1\u00a0[Quis est iste, qui venit de Edom,\n tinctis vestibus de Bosra?\n iste formosus in stola sua,\n gradiens in multitudine fortitudinis su\u00e6?\n Ego qui loquor justitiam,\n et propugnator sum ad salvandum.\n2\u00a0Quare ergo rubrum est indumentum tuum,\n et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?\n3\u00a0Torcular calcavi solus,\n et de gentibus non est vir mecum;\n calcavi eos in furore meo,\n et conculcavi eos in ira mea:\n et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,\n et omnia indumenta mea inquinavi.\n4\u00a0Dies enim ultionis in corde meo;\n annus redemptionis me\u00e6 venit.\n5\u00a0Circumspexi, et non erat auxiliator;\n qu\u00e6sivi, et non fuit qui adjuvaret:\n et salvavit mihi brachium meum,\n et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.\n6\u00a0Et conculcavi populos in furore meo,\n et inebriavi eos in indignatione mea,\n et detraxi in terram virtutem eorum.]\n \n7\u00a0[Miserationum Domini recordabor;\n laudem Domini\n super omnibus qu\u00e6 reddidit nobis Dominus,\n et super multitudinem bonorum domui Isra\u00ebl,\n qu\u00e6 largitus est eis secundum indulgentiam suam,\n et secundum multitudinem misericordiarum suarum.\n8\u00a0Et dixit: Verumtamen populus meus est,\n filii non negantes;\n et factus est eis salvator.\n9\u00a0In omni tribulatione eorum non est tribulatus,\n et angelus faciei ejus salvavit eos:\n in dilectione sua et in indulgentia sua\n ipse redemit eos,\n et portavit eos, et elevavit eos\n cunctis diebus s\u00e6culi.\n10\u00a0Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,\n et afflixerunt spiritum Sancti ejus:\n et conversus est eis in inimicum,\n et ipse debellavit eos.\n11\u00a0Et recordatus est dierum s\u00e6culi Moysi, et populi sui.\n Ubi est qui eduxit eos de mari\n cum pastoribus gregis sui?\n Ubi est qui posuit in medio ejus\n spiritum Sancti sui;\n12\u00a0qui eduxit ad dexteram Moysen,\n brachio majestatis su\u00e6;\n qui scidit aquas ante eos,\n ut faceret sibi nomen sempiternum;\n13\u00a0qui eduxit eos per abyssos,\n quasi equum in deserto\n non impingentem?\n14\u00a0Quasi animal in campo descendens,\n spiritus Domini ductor ejus fuit.\n Sic adduxisti populum tuum,\n ut faceres tibi nomen glori\u00e6.\n15\u00a0Attende de c\u00e6lo, et vide\n de habitaculo sancto tuo, et glori\u00e6 tu\u00e6.\n Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,\n multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum?\n Super me continuerunt se.\n16\u00a0Tu enim pater noster:\n et Abraham nescivit nos,\n et Isra\u00ebl ignoravit nos:\n tu, Domine, pater noster,\n redemptor noster, a s\u00e6culo nomen tuum.\n17\u00a0Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis;\n indurasti cor nostrum ne timeremus te?\n Convertere propter servos tuos,\n tribus h\u00e6reditatis tu\u00e6.\n18\u00a0Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum:\n hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.\n19\u00a0Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,\n neque invocaretur nomen tuum super nos.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 63","type":"page"}
