{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa066.htm","path":"bib/vul/isa066.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa066.htm","text":"1\u00a0[H\u00e6c dicit Dominus: C\u00e6lum sedes mea,\n terra autem scabellum pedum meorum.\n Qu\u00e6 est ista domus quam \u00e6dificabitis mihi?\n et quis est iste locus quietis me\u00e6?\n2\u00a0Omnia h\u00e6c manus mea fecit,\n et facta sunt universa ista,\n dicit Dominus;\n ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,\n et contritum spiritu, et trementem sermones meos?\n3\u00a0Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum;\n qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem;\n qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat;\n qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.\n H\u00e6c omnia elegerunt in viis suis,\n et in abominationibus suis anima eorum delectata est.\n4\u00a0Unde et ego eligam illusiones eorum,\n et qu\u00e6 timebant adducam eis;\n quia vocavi, et non erat qui responderet;\n locutus sum, et non audierunt;\n feceruntque malum in oculis meis,\n et qu\u00e6 nolui elegerunt.\n5\u00a0Audite verbum Domini,\n qui tremitis ad verbum ejus.\n Dixerunt fratres vestri odientes vos,\n et abjicientes propter nomen meum:\n Glorificetur Dominus,\n et videbimus in l\u00e6titia vestra;\n ipsi autem confundentur.\n6\u00a0Vox populi de civitate,\n vox de templo,\n vox Domini\n reddentis retributionem inimicis suis.\n7\u00a0Antequam parturiret, peperit;\n antequam veniret partus ejus,\n peperit masculum.\n8\u00a0Quis audivit umquam tale?\n et quis vidit huic simile?\n numquid parturiet terra in die una,\n aut parietur gens simul,\n quia parturivit et peperit\n Sion filios suos?\n9\u00a0Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam?\n dicit Dominus.\n Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero?\n ait Dominus Deus tuus.\n10\u00a0L\u00e6tamini cum Jerusalem et exsultate in ea,\n omnes qui diligitis eam;\n gaudete cum ea gaudio,\n universi qui lugetis super eam:\n11\u00a0ut sugatis et repleamini\n ab ubere consolationis ejus;\n ut mulgeatis et deliciis affluatis\n ab omnimoda gloria ejus.\n12\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus:\n Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,\n et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,\n quam sugetis:\n ad ubera portabimini,\n et super genua blandientur vobis.\n13\u00a0Quomodo si cui mater blandiatur,\n ita ego consolabor vos,\n et in Jerusalem consolabimini.\n14\u00a0Videbitis, et gaudebit cor vestrum,\n et ossa vestra quasi herba germinabunt:\n et cognoscetur manus Domini servis ejus,\n et indignabitur inimicis suis.\n15\u00a0Quia ecce Dominus in igne veniet,\n et quasi turbo quadrig\u00e6 ejus,\n reddere in indignatione furorem suum\n et increpationem suam in flamma ignis:\n16\u00a0quia in igne Dominus dijudicabit,\n et in gladio suo ad omnem carnem;\n et multiplicabuntur interfecti a Domino,\n17\u00a0qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis\n post januam intrinsecus,\n qui comedebant carnem suillam,\n et abominationem et murem:\n simul consumentur, dicit Dominus.\n18\u00a0Ego autem opera eorum et cogitationes eorum\n venio ut congregem,\n cum omnibus gentibus et linguis:\n et venient, et videbunt gloriam meam.\n19\u00a0Et ponam in eis signum,\n et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes\n in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam;\n in Italiam et Gr\u00e6ciam,\n ad insulas longe,\n ad eos qui non audierunt de me,\n et non viderunt gloriam meam.\n Et annuntiabunt gloriam meam gentibus;\n20\u00a0et adducent omnes fratres vestros\n de cunctis gentibus\n donum Domino,\n in equis, et in quadrigis, et in lecticis,\n et in mulis, et in carrucis,\n ad montem sanctum meum\n Jerusalem, dicit Dominus:\n quomodo si inferant filii Isra\u00ebl munus\n in vase mundo in domum Domini.\n21\u00a0Et assumam ex eis\n in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.\n22\u00a0Quia sicut c\u00e6li novi et terra nova,\n qu\u00e6 ego facio stare coram me, dicit Dominus,\n sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.\n23\u00a0Et erit mensis ex mense,\n et sabbatum ex sabbato:\n veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,\n dicit Dominus.\n24\u00a0Et egredientur, et videbunt cadavera\n virorum qui pr\u00e6varicati sunt in me;\n vermis eorum non morietur,\n et ignis eorum non extinguetur:\n et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 66","type":"page"}
