{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jam001.htm","path":"bib/vul/jam001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jam001.htm","text":"1\u00a0Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, qu\u00e6 sunt in dispersione, salutem.\n \n2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:\n3 scientes quod probatio fidei vestr\u00e6 patientiam operatur.\n4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.\n5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.\n6 Postulet autem in fide nihil h\u00e6sitans: qui enim h\u00e6sitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur:\n7 non ergo \u00e6stimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.\n8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.\n9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:\n10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos f\u0153ni transibit;\n11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit f\u0153num, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.\n12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vit\u00e6, quam repromisit Deus diligentibus se.\n13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.\n14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.\n15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.\n16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.\n17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.\n18\u00a0Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creatur\u00e6 ejus.\n \n19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.\n20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.\n21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam maliti\u00e6, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.\n22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.\n23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis su\u00e6 in speculo:\n24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.\n25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.\n26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.\n27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, h\u00e6c est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc s\u00e6culo.","title":"Vulgate: James: James Chapter 1","type":"page"}
