{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jam002.htm","path":"bib/vul/jam002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jam002.htm","text":"1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi glori\u00e6.\n2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,\n3 et intendatis in eum qui indutus est veste pr\u00e6clara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:\n4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?\n5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et h\u00e6redes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?\n6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?\n7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?\n8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:\n9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.\n10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.\n11 Qui enim dixit: Non m\u0153chaberis, dixit et: Non occides. Quod si non m\u0153chaberis, occides autem, factus es transgressor legis.\n12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.\n13\u00a0Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.\n \n14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?\n15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,\n16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis qu\u00e6 necessaria sunt corpori, quid proderit?\n17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.\n18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.\n19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et d\u00e6mones credunt, et contremiscunt.\n20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?\n21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?\n22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?\n23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.\n24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?\n25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?\n26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.","title":"Vulgate: James: James Chapter 2","type":"page"}
