{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jam003.htm","path":"bib/vul/jam003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jam003.htm","text":"1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.\n2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.\n3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.\n4 Ecce et naves, cum magn\u00e6 sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.\n5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!\n6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, qu\u00e6 maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostr\u00e6 inflammata a gehenna.\n7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:\n8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.\n9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.\n10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, h\u00e6c ita fieri.\n11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?\n12\u00a0Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.\n \n13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapienti\u00e6.\n14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:\n15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.\n16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.\n17 Qu\u00e6 autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.\n18 Fructus autem justiti\u00e6, in pace seminatur, facientibus pacem.","title":"Vulgate: James: James Chapter 3","type":"page"}
