{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jam005.htm","path":"bib/vul/jam005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jam005.htm","text":"1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, qu\u00e6 advenient vobis.\n2 Diviti\u00e6 vestr\u00e6 putrefact\u00e6 sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.\n3 Aurum et argentum vestrum \u00e6ruginavit: et \u00e6rugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.\n4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, qu\u00e6 fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.\n5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.\n6\u00a0Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.\n \n7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terr\u00e6, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.\n8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.\n9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.\n10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patienti\u00e6, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.\n11\u00a0Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.\n \n12\u00a0Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per c\u00e6lum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.\n \n13 Tristatur aliquis vestrum? oret. \u00c6quo animo est? psallat.\n14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesi\u00e6, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:\n15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.\n16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.\n17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.\n18\u00a0Et rursum oravit: et c\u00e6lum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.\n \n19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:\n20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vi\u00e6 su\u00e6, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.","title":"Vulgate: James: James Chapter 5","type":"page"}
