{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jde001.htm","path":"bib/vul/jde001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jde001.htm","text":"1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.\n2\u00a0Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.\n \n3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel tradit\u00e6 sanctis fidei.\n4\u00a0Subintroierunt enim quidam homines (qui olim pr\u00e6scripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.\n \n5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra \u00c6gypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:\n6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis \u00e6ternis sub caligine reservavit.\n7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitim\u00e6 civitates simili modo exfornicat\u00e6, et abeuntes post carnem alteram, fact\u00e6 sunt exemplum, ignis \u00e6terni p\u0153nam sustinentes.\n8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.\n9 Cum Micha\u00ebl Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemi\u00e6: sed dixit: Imperet tibi Dominus.\n10 Hi autem qu\u00e6cumque quidem ignorant, blasphemant: qu\u00e6cumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.\n11\u00a0V\u00e6 illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!\n \n12 Hi sunt in epulis suis macul\u00e6, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, qu\u00e6 a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuos\u00e6, bis mortu\u00e6, eradicat\u00e6,\n13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in \u00e6ternum.\n14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis\n15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, qu\u00e6 locuti sunt contra Deum peccatores impii.\n16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas qu\u00e6stus causa.\n17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, qu\u00e6 pr\u00e6dicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,\n18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.\n19\u00a0Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.\n \n20 Vos autem carissimi super\u00e6dificantes vosmetipsos sanctissim\u00e6 vestr\u00e6 fidei, in Spiritu Sancto orantes,\n21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam \u00e6ternam.\n22 Et hos quidem arguite judicatos:\n23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, qu\u00e6 carnalis est, maculatam tunicam.\n24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum glori\u00e6 su\u00e6 immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,\n25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne s\u00e6culum, et nunc, et in omnia s\u00e6cula s\u00e6culorum. Amen.","title":"Vulgate: Jude: Jude Chapter 1","type":"page"}
