{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg001.htm","path":"bib/vul/jdg001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg001.htm","text":"1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Isra\u00ebl Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chanan\u00e6um, et erit dux belli?\n2 Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus.\n3\u00a0Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chanan\u00e6um, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.\n \n4 Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chanan\u00e6um ac Pherez\u00e6um in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum.\n5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chanan\u00e6um et Pherez\u00e6um.\n6 Fugit autem Adonibezec: quem persecuti comprehenderunt, c\u00e6sis summitatibus manuum ejus ac pedum.\n7 Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.\n8 Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.\n9 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chanan\u00e6um, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.\n10 Pergensque Judas contra Chanan\u00e6um, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai:\n11\u00a0atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.\n \n12 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.\n13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.\n14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Qu\u00e6 cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes?\n15 At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.\n16 Filii autem Cin\u00e6i cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.\n17 Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chanan\u00e6um qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.\n18 Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.\n19 Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.\n20 Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.\n21\u00a0Jebus\u00e6um autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin: habitavitque Jebus\u00e6us cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in pr\u00e6sentem diem.\n \n22 Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.\n23 Nam cum obsiderent urbem, qu\u00e6 prius Luza vocabatur,\n24 viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.\n25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii: hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.\n26 Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et \u00e6dificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam: qu\u00e6 ita appellatur usque in pr\u00e6sentem diem.\n27 Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, c\u0153pitque Chanan\u00e6us habitare cum eis.\n28 Postquam autem confortatus est Isra\u00ebl, fecit eos tributarios, et delere noluit.\n29 Ephraim etiam non interfecit Chanan\u00e6um, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.\n30 Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chanan\u00e6us in medio ejus, factusque est ei tributarius.\n31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:\n32 habitavitque in medio Chanan\u00e6i habitatoris illius terr\u00e6, nec interfecit eum.\n33 Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chanan\u00e6um habitatorem terr\u00e6, fueruntque ei Bethsamit\u00e6 et Bethanit\u00e6 tributarii.\n34 Arctavitque Amorrh\u00e6us filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent:\n35 habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.\n36 Fuit autem terminus Amorrh\u00e6i ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 1","type":"page"}
