{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg006.htm","path":"bib/vul/jdg006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg006.htm","text":"1 Fecerunt autem filii Isra\u00ebl malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,\n2 et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.\n3 Cumque sevisset Isra\u00ebl, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum:\n4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gaz\u00e6: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Isra\u00ebl, non oves, non boves, non asinos.\n5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.\n6 Humiliatusque est Isra\u00ebl valde in conspectu Madian.\n7 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.\n8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Ego vos feci conscendere de \u00c6gypto, et eduxi vos de domo servitutis,\n9 et liberavi de manu \u00c6gyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos: ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum.\n10\u00a0Et dixi: Ego Dominus Deus vester: ne timeatis deos Amorrh\u00e6orum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.\n \n11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, qu\u00e6 erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem famili\u00e6 Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,\n12 apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime.\n13 Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos h\u00e6c omnia? ubi sunt mirabilia ejus, qu\u00e6 narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De \u00c6gypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.\n14 Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Isra\u00ebl de manu Madian: scito quod miserim te.\n15 Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Isra\u00ebl? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.\n16 Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.\n17 Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me:\n18 nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego pr\u00e6stolabor adventum tuum.\n19 Ingressus est itaque Gedeon, et coxit h\u00e6dum, et de farin\u00e6 modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.\n20 Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita,\n21\u00a0extendit angelus Domini summitatem virg\u00e6, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.\n \n22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem.\n23 Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.\n24 \u00c6dificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in pr\u00e6sentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, qu\u00e6 est famili\u00e6 Ezri,\n25 nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, qu\u00e6 est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide.\n26 Et \u00e6dificabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petr\u00e6 hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, qu\u00e6 de nemore succideris.\n27 Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.\n28 Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc \u00e6dificatum erat.\n29 Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit h\u00e6c omnia.\n30 Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.\n31 Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.\n32\u00a0Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.\n \n33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezra\u00ebl.\n34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.\n35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.\n36 Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Isra\u00ebl, sicut locutus es,\n37 ponam hoc vellus lan\u00e6 in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Isra\u00ebl.\n38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.\n39 Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum qu\u00e6rens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.\n40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 6","type":"page"}
