{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg008.htm","path":"bib/vul/jdg008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg008.htm","text":"1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.\n2 Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer?\n3\u00a0In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.\n \n4 Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et pr\u00e6 lassitudine, fugientes persequi non poterant.\n5 Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.\n6 Responderunt principes Soccoth: Forsitan palm\u00e6 manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.\n7 Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.\n8 Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.\n9\u00a0Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.\n \n10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, c\u00e6sis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.\n11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.\n12 Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.\n13 Revertensque de bello ante solis ortum,\n14 apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.\n15 Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.\n16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.\n17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.\n18 Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.\n19 Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris me\u00e6. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.\n20 Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat.\n21\u00a0Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta \u00e6tatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.\n \n22 Dixeruntque omnes viri Isra\u00ebl ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian.\n23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.\n24 Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex pr\u00e6da vestra. Inaures enim aureas Isma\u00eblit\u00e6 habere consueverant.\n25 Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de pr\u00e6da:\n26 et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et pr\u00e6ter torques aureas camelorum.\n27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Isra\u00ebl in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.\n28\u00a0Humiliatus est autem Madian coram filiis Isra\u00ebl, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon pr\u00e6fuit.\n \n29 Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua:\n30 habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores.\n31 Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.\n32 Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.\n33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Isra\u00ebl, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal f\u0153dus, ut esset eis in deum:\n34 nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum:\n35 nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona qu\u00e6 fecerat Isra\u00ebli.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 8","type":"page"}
