{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg009.htm","path":"bib/vul/jdg009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg009.htm","text":"1 Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris su\u00e6, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris su\u00e6, dicens:\n2 Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.\n3 Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est.\n4 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.\n5\u00a0Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum: remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est.\n \n6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et univers\u00e6 famili\u00e6 urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum qu\u00e6 stabat in Sichem.\n7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus.\n8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque oliv\u00e6: Impera nobis.\n9 Qu\u00e6 respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear?\n10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe.\n11 Qu\u00e6 respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?\n12 Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis.\n13 Qu\u00e6 respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod l\u00e6tificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?\n14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos.\n15 Qu\u00e6 respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.\n16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis,\n17 et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,\n18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancill\u00e6 ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit:\n19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie l\u00e6tamini in Abimelech, et ille l\u00e6tetur in vobis.\n20 Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.\n21\u00a0Qu\u00e6 cum dixisset, fugit, et abiit in Bera: habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.\n \n22 Regnavit itaque Abimelech super Isra\u00ebl tribus annis.\n23 Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui c\u0153perunt eum detestari,\n24 et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.\n25 Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius pr\u00e6stolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes pr\u00e6das de pr\u00e6tereuntibus: nuntiatumque est Abimelech.\n26 Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,\n27 egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,\n28 clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et qu\u00e6 est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei?\n29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni.\n30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,\n31 et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.\n32 Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro:\n33\u00a0et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.\n \n34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis.\n35 Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu port\u00e6 civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco.\n36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.\n37 Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terr\u00e6 descendit, et unus cuneus venit per viam qu\u00e6 respicit quercum.\n38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? nonne hic populus est, quem despiciebas? egredere, et pugna contra eum.\n39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,\n40 qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis.\n41 Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.\n42 Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,\n43 tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos\n44 cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem: du\u00e6 autem turm\u00e6 palantes per campum adversarios persequebantur.\n45\u00a0Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.\n \n46 Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi f\u0153dus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat: qui erat munitus valde.\n47 Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,\n48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, pr\u00e6cidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite.\n49\u00a0Igitur certatim ramos de arboribus pr\u00e6cidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes pr\u00e6sidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.\n \n50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.\n51 Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.\n52 Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur:\n53 et ecce una mulier fragmen mol\u00e6 desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.\n54 Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.\n55 Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Isra\u00ebl, reversi sunt in sedes suas:\n56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.\n57 Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 9","type":"page"}
