{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg011.htm","path":"bib/vul/jdg011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg011.htm","text":"1 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.\n2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: H\u00e6res in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.\n3 Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur.\n4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Isra\u00ebl.\n5 Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob:\n6 dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.\n7 Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei? et nunc venistis ad me necessitate compulsi.\n8 Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad.\n9 Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps?\n10 Qui responderunt ei: Dominus, qui h\u00e6c audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.\n11\u00a0Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.\n \n12 Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam?\n13 Quibus ille respondit: Quia tulit Isra\u00ebl terram meam, quando ascendit de \u00c6gypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam.\n14 Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon:\n15 H\u00e6c dicit Jephte: Non tulit Isra\u00ebl terram Moab, nec terram filiorum Ammon:\n16 sed quando de \u00c6gypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.\n17 Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum pr\u00e6bere contempsit. Mansit itaque in Cades,\n18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terr\u00e6 Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terr\u00e6 Moab.)\n19 Misit itaque Isra\u00ebl nuntios ad Sehon regem Amorrh\u00e6orum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.\n20 Qui et ipse Isra\u00ebl verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.\n21 Tradiditque eum Dominus in manus Isra\u00ebl cum omni exercitu suo: qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrh\u00e6i habitatoris regionis illius,\n22 et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem.\n23 Dominus ergo Deus Isra\u00ebl subvertit Amorrh\u00e6um, pugnante contra illum populo suo Isra\u00ebl, et tu nunc vis possidere terram ejus?\n24 nonne ea qu\u00e6 possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? qu\u00e6 autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:\n25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Isra\u00ebl, et pugnaverit contra eum,\n26 quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aro\u00ebr et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?\n27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Isra\u00ebl, et inter filios Ammon.\n28\u00a0Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, qu\u00e6 per nuntios mandaverat.\n \n29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,\n30 votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas,\n31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus me\u00e6, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.\n32 Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus ejus.\n33\u00a0Percussitque ab Aro\u00ebr usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, qu\u00e6 est vineis consita, plaga magna nimis: humiliatique sunt filii Ammon a filiis Isra\u00ebl.\n \n34 Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.\n35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.\n36 Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.\n37 Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi pr\u00e6sta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.\n38 Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.\n39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, qu\u00e6 ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Isra\u00ebl, et consuetudo servata est,\n40 ut post anni circulum conveniant in unum fili\u00e6 Isra\u00ebl, et plangant filiam Jephte Galaadit\u00e6 diebus quatuor.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 11","type":"page"}
