{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg012.htm","path":"bib/vul/jdg012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg012.htm","text":"1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam.\n2 Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut pr\u00e6beretis mihi auxilium, et facere noluistis.\n3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in pr\u00e6lium?\n4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.\n5 Occupaveruntque Galaadit\u00e6 vada Jordanis, per qu\u00e6 Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaadit\u00e6: Numquid Ephrath\u00e6us es? quo dicente: Non sum:\n6\u00a0interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.\n7\u00a0Judicavit itaque Jephte Galaadites Isra\u00ebl sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.\n8 Post hunc judicavit Isra\u00ebl Abesan de Bethlehem:\n9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Isra\u00ebl:\n10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.\n11 Cui successit Ahialon Zabulonites: et judicavit Isra\u00ebl decem annis:\n12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.\n13 Post hunc judicavit Isra\u00ebl Abdon filius Illel Pharathonites:\n14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Isra\u00ebl octo annis:\n15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terr\u00e6 Ephraim, in monte Amalec.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 12","type":"page"}
