{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg014.htm","path":"bib/vul/jdg014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg014.htm","text":"1 Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,\n2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri su\u00e6, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam qu\u00e6so ut mihi accipiatis uxorem.\n3 Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis.\n4 Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et qu\u00e6reret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Isra\u00ebli.\n5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis s\u00e6vus, et rugiens, et occurrit ei.\n6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi h\u00e6dum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.\n7 Descenditque, et locutus est mulieri qu\u00e6 placuerat oculis ejus.\n8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.\n9\u00a0Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.\n \n10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant.\n11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.\n12 Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:\n13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus.\n14\u00a0Dixitque eis: [De comedente exivit cibus,\n et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.\n15 Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?\n16 Qu\u00e6 fundebat apud Samson lacrimas, et qu\u00e6rebatur, dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero?\n17 Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Qu\u00e6 statim indicavit civibus suis.\n18\u00a0Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: [Quid dulcius melle,\n et quid fortius leone?] Qui ait ad eos: [Si non arassetis in vitula mea,\n non invenissetis propositionem meam.]\n \n19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui:\n20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 14","type":"page"}
