{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg015.htm","path":"bib/vul/jdg015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg015.htm","text":"1 Post aliquantulum autem temporis, cum dies tritice\u00e6 messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei h\u00e6dum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens:\n2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, qu\u00e6 junior et pulchrior illa est: sit tibi pro ea uxor.\n3 Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisth\u00e6os: faciam enim vobis mala.\n4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio:\n5 quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Qu\u00e6 statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportat\u00e6 jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concremat\u00e6 sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.\n6 Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnath\u00e6i: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, h\u00e6c operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus.\n7 Quibus ait Samson: Licet h\u00e6c feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.\n8 Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petr\u00e6 Etam.\n9 Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus.\n10\u00a0Dixeruntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei qu\u00e6 in nos operatus est.\n \n11 Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.\n12 Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson: Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me.\n13 Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam.\n14 Qui cum venisset ad locum Maxill\u00e6, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.\n15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, qu\u00e6 jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,\n16\u00a0et ait: [In maxilla asini,\n in mandibula pulli asinarum,\n delevi eos,\n et percussi mille viros.]\n17 Cumque h\u00e6c verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxill\u00e6.\n18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.\n19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egress\u00e6 sunt ex eo aqu\u00e6. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in pr\u00e6sentem diem.\n20 Judicavitque Isra\u00ebl in diebus Philisthiim viginti annis.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 15","type":"page"}
