{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg016.htm","path":"bib/vul/jdg016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg016.htm","text":"1 Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.\n2 Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio pr\u00e6stolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.\n3\u00a0Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens, apprehendit ambas port\u00e6 fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.\n \n4 Post h\u00e6c amavit mulierem, qu\u00e6 habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.\n5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.\n6 Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?\n7 Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.\n8 Attuleruntque ad eam satrap\u00e6 Philisthinorum septem funes, ut dixerat: quibus vinxit eam,\n9 latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus: clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stupp\u00e6 tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.\n10 Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es: saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.\n11 Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.\n12 Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te, Samson: in cubiculo insidiis pr\u00e6paratis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.\n13 Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terr\u00e6 fixeris, infirmus ero.\n14\u00a0Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.\n \n15 Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.\n16 Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adh\u00e6reret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.\n17 Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazar\u00e6us, id est, consecratus Deo, sum de utero matris me\u00e6: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.\n18 Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.\n19 At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et c\u0153pit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit.\n20 Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam: nesciens quod recessisset ab eo Dominus.\n21\u00a0Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.\n \n22 Jamque capilli ejus renasci c\u0153perunt.\n23 Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.\n24 Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.\n25 L\u00e6tantesque per convivia, sumptis jam epulis, pr\u00e6ceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.\n26 Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.\n27 Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.\n28 At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.\n29 Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram l\u00e6va tenens,\n30 ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem qu\u00e6 ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.\n31 Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: judicavitque Isra\u00ebl viginti annis.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 16","type":"page"}
