{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg018.htm","path":"bib/vul/jdg018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg018.htm","text":"1 In diebus illis non erat rex in Isra\u00ebl, et tribus Dan qu\u00e6rebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.\n2 Miserunt ergo filii Dan stirpis et famili\u00e6 su\u00e6 quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Mich\u00e6, requieverunt ibi:\n3 et agnoscentes vocem adolescentis Levit\u00e6, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti?\n4 Qui respondit eis: H\u00e6c et h\u00e6c pr\u00e6stitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.\n5 Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.\n6 Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.\n7\u00a0Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.\n \n8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt:\n9 Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor.\n10 Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum qu\u00e6 gignuntur in terra.\n11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis,\n12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Jud\u00e6: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.\n13 Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Mich\u00e6,\n14\u00a0dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat.\n \n15 Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levit\u00e6, qui erat in domo Mich\u00e6: salutaveruntque eum verbis pacificis.\n16 Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.\n17 At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.\n18 Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis?\n19 Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Isra\u00ebl?\n20 Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.\n21 Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum,\n22 et jam a domo Mich\u00e6 essent procul, viri qui habitabant in \u00e6dibus Mich\u00e6 conclamantes secuti sunt,\n23 et post tergum clamare c\u0153perunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?\n24 Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia qu\u00e6 habeo, et dicitis: Quid tibi est?\n25 Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.\n26\u00a0Et sic c\u0153pto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.\n \n27 Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et qu\u00e6 supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt,\n28 nullo penitus ferente pr\u00e6sidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum exstruentes habitaverunt in ea,\n29 vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Isra\u00ebl, qu\u00e6 prius Lais dicebatur.\n30 Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis su\u00e6.\n31 Mansitque apud eos idolum Mich\u00e6 omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 18","type":"page"}
