{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg019.htm","path":"bib/vul/jdg019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg019.htm","text":"1 Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda:\n2 qu\u00e6 reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus.\n3 Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos: qu\u00e6 suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei l\u00e6tus,\n4 et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter.\n5 Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.\n6 Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puell\u00e6 ad generum suum: Qu\u00e6so te ut hodie hic maneas, pariterque l\u00e6temur.\n7 At ille consurgens, c\u0153pit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere.\n8 Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul.\n9 Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc l\u00e6tum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.\n10\u00a0Noluit gener acquiescere sermonibus ejus: sed statim perrexit, et venit contra Jebus, qu\u00e6 altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.\n \n11 Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem: dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro: declinemus ad urbem Jebus\u00e6orum, et maneamus in ea.\n12 Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alien\u00e6, qu\u00e6 non est de filiis Isra\u00ebl: sed transibo usque Gabaa,\n13 et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama.\n14 Transierunt ergo Jebus, et c\u0153ptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, qu\u00e6 est in tribu Benjamin:\n15 diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio.\n16 Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa: homines autem regionis illius erant filii Jemini.\n17 Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis?\n18 Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem: et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere,\n19 habentes paleas et f\u0153num in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancill\u00e6 tu\u00e6 usus, et pueri qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio.\n20 Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego pr\u00e6bebo omnia qu\u00e6 necessaria sunt: tantum, qu\u00e6so, ne in platea maneas.\n21\u00a0Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis pr\u00e6buit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.\n \n22 Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare c\u0153perunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.\n23 Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia.\n24 Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam: educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis: tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum.\n25 Nolebant acquiescere sermonibus illius: quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.\n26 At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit.\n27 Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut c\u0153ptam expleret viam: et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus.\n28 Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam.\n29 Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Isra\u00ebl.\n30 Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Isra\u00ebl, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de \u00c6gypto usque in pr\u00e6sens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 19","type":"page"}
