{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdg020.htm","path":"bib/vul/jdg020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdg020.htm","text":"1 Egressi itaque sunt omnes filii Isra\u00ebl, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.\n2 Omnesque anguli populorum, et cunct\u00e6 tribus Isra\u00ebl in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum.\n3 (Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Isra\u00ebl in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfect\u00e6, quomodo tantum scelus perpetratum esset,\n4 respondit: Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti:\n5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.\n6 Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestr\u00e6: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Isra\u00ebl.\n7 Adestis, omnes filii Isra\u00ebl: decernite quid facere debeatis.\n8 Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum:\n9 sed hoc contra Gabaa in commune faciamus.\n10 Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Isra\u00ebl, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.\n11\u00a0Convenitque universus Isra\u00ebl ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.\n \n12 Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est?\n13 Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Isra\u00ebl. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Isra\u00ebl audire mandatum:\n14 sed ex cunctis urbibus, qu\u00e6 sortis su\u00e6 erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Isra\u00ebl dimicarent.\n15 Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, pr\u00e6ter habitatores Gabaa,\n16 qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra pr\u00e6liantes: et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.\n17\u00a0Virorum quoque Isra\u00ebl, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam.\n \n18 Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester.\n19 Statimque filii Isra\u00ebl surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa:\n20 et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare c\u0153perunt.\n21 Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Isra\u00ebl die illo viginti duo millia virorum.\n22 Rursum filii Isra\u00ebl et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt:\n23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen.\n24 Cumque filii Isra\u00ebl altera die contra filios Benjamin ad pr\u00e6lium processissent,\n25\u00a0eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos c\u00e6de bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.\n \n26 Quam ob rem omnes filii Isra\u00ebl venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,\n27 et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca f\u0153deris Dei,\n28 et Phinees filius Eleazari filii Aaron pr\u00e6positus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras.\n29 Posueruntque filii Isra\u00ebl insidias per circuitum urbis Gabaa:\n30 et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt.\n31 Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et c\u00e6derent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:\n32 putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.\n33 Omnes itaque filii Isra\u00ebl surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidi\u00e6 quoque, qu\u00e6 circa urbem erant, paulatim se aperire c\u0153perunt,\n34 et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Isra\u00ebl, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.\n35\u00a0Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Isra\u00ebl, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.\n \n36 Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, c\u0153perunt fugere. Quod cernentes filii Isra\u00ebl, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad pr\u00e6paratas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant.\n37 Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga c\u00e6dentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii.\n38 Signum autem dederant filii Isra\u00ebl his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.\n39 Quod cum cernerent filii Isra\u00ebl in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, c\u00e6sis de exercitu eorum triginta viris),\n40 et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere: Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri:\n41 qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt,\n42 et ad viam deserti ire c\u0153perunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus: sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis.\n43 Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus c\u00e6derentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.\n44\u00a0Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.\n \n45 Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.\n46 Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.\n47 Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri: sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.\n48 Regressi autem filii Isra\u00ebl, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.","title":"Vulgate: Judges: Judges Chapter 20","type":"page"}
