{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt001.htm","path":"bib/vul/jdt001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt001.htm","text":"1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse \u00e6dificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,\n2 ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta: turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum.\n3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium:\n4\u00a0et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.\n \n5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum\n6 in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum.\n7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,\n8 et ad gentes qu\u00e6 sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galil\u00e6am in campo magno Esdrelon,\n9 et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos \u00c6thiopi\u00e6.\n10 Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum:\n11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt.\n12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 1","type":"page"}
