{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt002.htm","path":"bib/vul/jdt002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt002.htm","text":"1 Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.\n2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:\n3 dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.\n4 Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militi\u00e6 su\u00e6,\n5 et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos pr\u00e6cipue, qui contempserunt imperium eum.\n6 Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.\n7 Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut pr\u00e6cepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.\n8 Omnemque expeditionem suam fecit pr\u00e6ire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his qu\u00e6 exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.\n9 Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.\n10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.\n11 Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis: qui cooperuerunt faciem terr\u00e6 sicut locust\u00e6.\n12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Cilici\u00e6: ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.\n13 Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, pr\u00e6davitque omnes filios Tharsis et filios Isma\u00ebl qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terr\u00e6 Cellon.\n14 Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas qu\u00e6 erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:\n15 et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth qui sunt ad austrum.\n16 Abduxitque omnes filios Madian, et pr\u00e6davit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.\n17 Et post h\u00e6c descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi:\n18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 2","type":"page"}
