{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt003.htm","path":"bib/vul/jdt003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt003.htm","text":"1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syri\u00e6 scilicet Mesopotami\u00e6, et Syri\u00e6 Sobal, et Liby\u00e6, atque Cilici\u00e6: qui venientes ad Holofernem, dixerunt:\n2 Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostr\u00e6 damna patiamur.\n3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et univers\u00e6 facultates nostr\u00e6 atque famili\u00e6, in conspectu tuo sunt:\n4 sint omnia nostra sub lege tua.\n5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus.\n6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.\n7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.\n8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.\n9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,\n10 excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.\n11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt:\n12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.\n13 Pr\u00e6ceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terr\u00e6 exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus qu\u00e6 potuissent Holofernis potentia subjugari.\n14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idum\u00e6os in terram Gabaa,\n15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari pr\u00e6cepit universum exercitum virtutis su\u00e6.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 3","type":"page"}
