{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt006.htm","path":"bib/vul/jdt006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt006.htm","text":"1 Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior:\n2 Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Isra\u00ebl defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor,\n3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Isra\u00ebl tecum perditione disperiet:\n4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit univers\u00e6 terr\u00e6: tuncque gladius militi\u00e6 me\u00e6 transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Isra\u00ebl, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.\n5 Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea h\u00e6c putas impleri non posse.\n6 Ut autem noveris quia simul cum illis h\u00e6c experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii p\u0153nas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.\n7 Tunc Holofernes pr\u00e6cepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Isra\u00ebl.\n8 Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.\n9 Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.\n10\u00a0Porro filii Isra\u00ebl descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.\n \n11 In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.\n12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia qu\u00e6 locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,\n13 et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Isra\u00eblitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Isra\u00ebl, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus c\u00e6li defensor eorum est.\n14 Cumque Achior universa h\u00e6c exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,\n15 dicentes: Domine Deus c\u00e6li et terr\u00e6, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis pr\u00e6sumentes de te: et pr\u00e6sumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.\n16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,\n17 dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem pr\u00e6dicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.\n18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.\n19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei c\u0153nam magnam.\n20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.\n21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 6","type":"page"}
