{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt008.htm","path":"bib/vul/jdt008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt008.htm","text":"1 Et factum est cum audisset h\u00e6c verba Judith vidua, qu\u00e6 erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Ozi\u00e6 filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchi\u00e6 filii Enan filii Nathani\u00e6 filii Salathiel filii Simeon filii Ruben,\n2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeace\u00e6:\n3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit \u00e6stus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.\n4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex.\n5 Et in superioribus domus su\u00e6 fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,\n6 et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6, pr\u00e6ter sabbata et neomenias et festa domus Isra\u00ebl.\n7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.\n8\u00a0Et erat h\u00e6c in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.\n \n9 H\u00e6c itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi.\n10 Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium?\n11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum?\n12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.\n13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.\n14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso p\u0153niteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus:\n15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.\n16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi\n17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:\n18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,\n19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus pr\u00e6ter ipsum.\n20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, qu\u00e6cumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.\n21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum.\n22 Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.\n23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.\n24 Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis su\u00e6 contra Dominum protulerunt,\n25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.\n26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his qu\u00e6 patimur,\n27\u00a0sed reputantes peccatis nostris h\u00e6c ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.\n \n28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia qu\u00e6 locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.\n29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.\n30 Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis,\n31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.\n32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Isra\u00ebl.\n33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.\n34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 8","type":"page"}
