{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt009.htm","path":"bib/vul/jdt009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt009.htm","text":"1 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:\n2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem:\n3 et dedisti mulieres illorum in pr\u00e6dam, et filias illorum in captivitatem: et omnem pr\u00e6dam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, qu\u00e6so te, Domine Deus meus, mihi vidu\u00e6.\n4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti.\n5 Omnes enim vi\u00e6 tu\u00e6 parat\u00e6 sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.\n6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra \u00c6gyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.\n7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebr\u00e6 fatigaverunt eos.\n8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aqu\u00e6 operuerunt eos.\n9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,\n10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.\n11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.\n12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur:\n13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis me\u00e6.\n14 Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.\n15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus femin\u00e6 dejecerit eum.\n16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.\n17 Deus c\u00e6lorum, creator aquarum, et Dominus totius creatur\u00e6, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia pr\u00e6sumentem.\n18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:\n19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius pr\u00e6ter te.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 9","type":"page"}
