{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt011.htm","path":"bib/vul/jdt011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt011.htm","text":"1 Tunc Holofernes dixit ei: \u00c6quo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi:\n2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum.\n3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos?\n4 Et dixit illi Judith: Sume verba ancill\u00e6 tu\u00e6, quoniam si secutus fueris verba ancill\u00e6 tu\u00e6, perfectam rem faciet Dominus tecum.\n5 Vivit enim Nabuchodonosor rex terr\u00e6, et vivit virtus ejus, qu\u00e6 est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et besti\u00e6 agri obtemperant illi.\n6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni s\u00e6culo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus: et disciplina tua omnibus provinciis pr\u00e6dicatur.\n7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.\n8 Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis.\n9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Isra\u00ebl, tremor tuus super ipsos est.\n10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aqu\u00e6 jam inter mortuos computantur.\n11 Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum:\n12 et sancta Domini Dei sui, qu\u00e6 pr\u00e6cepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, h\u00e6c cogitaverunt impendere, et volunt consumere qu\u00e6 nec manibus deberent contingere: ergo quoniam h\u00e6c faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.\n13 Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus h\u00e6c ipsa nuntiare tibi.\n14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum,\n15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Isra\u00ebl, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te:\n16 quoniam h\u00e6c mihi dicta sunt per providentiam Dei,\n17 et quoniam iratus est illis Deus, h\u00e6c ipsa missa sum nuntiare tibi.\n18 Placuerunt autem omnia verba h\u00e6c coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum:\n19 Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.\n20 Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris:\n21 et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 11","type":"page"}
