{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt012.htm","path":"bib/vul/jdt012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt012.htm","text":"1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.\n2 Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his qu\u00e6 mihi pr\u00e6cipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem qu\u00e6 mihi detuli, manducabo.\n3 Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, qu\u00e6 tecum detulisti, quid faciemus tibi?\n4 Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia h\u00e6c ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea h\u00e6c qu\u00e6 cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod pr\u00e6ceperat.\n5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.\n6 Et pr\u00e6cepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum:\n7 et exibat noctibus in vallem Bethuli\u00e6, et baptizabat se in fonte aqu\u00e6.\n8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Isra\u00ebl ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.\n9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.\n10 Et factum est, in quarto die Holofernes fecit c\u0153nam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebr\u00e6am illam ut sponte consentiat habitare mecum.\n11\u00a0F\u0153dum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.\n \n12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.\n13 Cui Judith respondit: Qu\u00e6 ego sum, ut contradicam domino meo?\n14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vit\u00e6 me\u00e6.\n15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.\n16 Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus.\n17 Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.\n18 Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie pr\u00e6 omnibus diebus meis.\n19 Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea qu\u00e6 paraverat illi ancilla ejus.\n20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 12","type":"page"}
