{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jdt013.htm","path":"bib/vul/jdt013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jdt013.htm","text":"1 Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.\n2 Erant autem omnes fatigati a vino,\n3 eratque Judith sola in cubiculo.\n4 Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus.\n5 Dixitque Judith puell\u00e6 su\u00e6 ut staret foris ante cubiculum, et observaret.\n6 Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,\n7 dicens: Confirma me, Domine Deus Isra\u00ebl, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam.\n8 Et cum h\u00e6c dixisset, accessit ad columnam qu\u00e6 erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit.\n9 Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: Confirma me, Domine Deus, in hac hora.\n10 Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum.\n11 Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancill\u00e6 su\u00e6, et jussit ut mitteret illud in peram suam.\n12 Et exierunt du\u00e6, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis.\n13\u00a0Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Isra\u00ebl.\n \n14 Et factum est cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis.\n15 Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam jam non esse venturam.\n16 Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent,\n17 dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se,\n18 et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Isra\u00ebl: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte.\n19 Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militi\u00e6 Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum femin\u00e6 percussit illum Dominus Deus noster.\n20 Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra.\n21 Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in s\u00e6culum misericordia ejus.\n22 Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.\n23 Porro Ozias princeps populi Isra\u00ebl dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso pr\u00e6 omnibus mulieribus super terram.\n24 Benedictus Dominus, qui creavit c\u00e6lum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum:\n25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in \u00e6ternum, pro quibus non pepercisti anim\u00e6 tu\u00e6 propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruin\u00e6 ante conspectum Dei nostri.\n26\u00a0Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.\n \n27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Isra\u00ebl, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.\n28 Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbi\u00e6 su\u00e6 Deum Isra\u00ebl contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Isra\u00ebl, gladio perforari pr\u00e6cipiam latera tua.\n29 Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus pr\u00e6 pavore cecidit in faciem suam super terram, et \u00e6stuavit anima ejus.\n30 Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit:\n31 Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente qu\u00e6 audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Judith: Judith Chapter 13","type":"page"}
