{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer001.htm","path":"bib/vul/jer001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer001.htm","text":"1 Verba Jeremi\u00e6 filii Helci\u00e6, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.\n2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josi\u00e6 filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.\n3\u00a0Et factum est in diebus Joakim filii Josi\u00e6, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeci\u00e6, filii Josi\u00e6, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.\n \n4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:\n5\u00a0[Priusquam te formarem in utero, novi te,\n et antequam exires de vulva, sanctificavi te,\n et prophetam in gentibus dedi te.]\n6\u00a0Et dixi: [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui,\n quia puer ego sum.]\n7\u00a0Et dixit Dominus ad me: [Noli dicere: Puer sum:\n quoniam ad omnia qu\u00e6 mittam te ibis,\n et universa qu\u00e6cumque mandavero tibi loqueris.\n8\u00a0Ne timeas a facie eorum,\n quia tecum ego sum ut eruam te,\n dicit Dominus.]\n9\u00a0Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: [Ecce dedi verba mea in ore tuo:\n10\u00a0ecce constitui te hodie\n super gentes et super regna,\n ut evellas, et destruas,\n et disperdas, et dissipes,\n et \u00e6difices, et plantes.]\n11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [Quid tu vides, Jeremia?] Et dixi: [Virgam vigilantem ego video.]\n12\u00a0Et dixit Dominus ad me: [Bene vidisti:\n quia vigilabo ego super verbo meo,\n ut faciam illud.]\n13\u00a0Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: [Quid tu vides?] Et dixi: [Ollam succensam ego video,\n et faciem ejus a facie aquilonis.]\n14\u00a0Et dixit Dominus ad me: [Ab aquilone pandetur malum\n super omnes habitatores terr\u00e6:\n15\u00a0quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis,\n ait Dominus:\n et venient, et ponent unusquisque solium suum\n in introitu portarum Jerusalem,\n et super omnes muros ejus in circuitu,\n et super universas urbes Juda:\n16\u00a0et loquar judicia mea cum eis\n super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me,\n et libaverunt diis alienis,\n et adoraverunt opus manuum suarum.\n17\u00a0Tu ergo, accinge lumbos tuos,\n et surge, et loquere ad eos\n omnia qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi.\n Ne formides a facie eorum,\n nec enim timere te faciam vultum eorum.\n18\u00a0Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam,\n et in columnam ferream,\n et in murum \u00e6reum,\n super omnem terram,\n regibus Juda, principibus ejus,\n et sacerdotibus, et populo terr\u00e6.\n19\u00a0Et bellabunt adversum te,\n et non pr\u00e6valebunt,\n quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 1","type":"page"}
