{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer003.htm","path":"bib/vul/jer003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer003.htm","text":"1\u00a0[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam,\n et recedens ab eo duxerit virum alterum,\n numquid revertetur ad eam ultra?\n numquid non polluta et contaminata erit mulier illa?\n Tu autem fornicata es cum amatoribus multis:\n tamen revertere ad me, dicit Dominus,\n et ego suscipiam te.\n2\u00a0Leva oculos tuos in directum,\n et vide ubi non prostrata sis.\n In viis sedebas,\n exspectans eos quasi latro in solitudine:\n et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.\n3\u00a0Quam ob rem prohibit\u00e6 sunt still\u00e6 pluviarum,\n et serotinus imber non fuit.\n Frons mulieris meretricis facta est tibi;\n noluisti erubescere.\n4\u00a0Ergo saltem amodo voca me:\n Pater meus, dux virginitatis me\u00e6 tu es:\n5\u00a0numquid irasceris in perpetuum,\n aut perseverabis in finem?\n ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.]\n \n6\u00a0Et dixit Dominus ad me in diebus Josi\u00e6 regis: [Numquid vidisti qu\u00e6 fecerit aversatrix Isra\u00ebl?\n Abiit sibimet super omnem montem excelsum,\n et sub omni ligno frondoso,\n et fornicata est ibi.\n7\u00a0Et dixi, cum fecisset h\u00e6c omnia:\n Ad me revertere:\n et non est reversa.\n Et vidit pr\u00e6varicatrix soror ejus Juda\n8\u00a0quia pro eo quod m\u0153chata esset aversatrix Isra\u00ebl,\n dimisissem eam,\n et dedissem ei libellum repudii:\n et non timuit pr\u00e6varicatrix Juda soror ejus,\n sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:\n9\u00a0et facilitate fornicationis su\u00e6 contaminavit terram,\n et m\u0153chata est cum lapide et ligno:\n10\u00a0et in omnibus his non est reversa ad me\n pr\u00e6varicatrix soror ejus Juda\n in toto corde suo,\n sed in mendacio, ait Dominus.]\n11 Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Isra\u00ebl, comparatione pr\u00e6varicatricis Jud\u00e6.\n12\u00a0Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: [Revertere, aversatrix Isra\u00ebl, ait Dominus,\n et non avertam faciem meam a vobis,\n quia sanctus ego sum, dicit Dominus,\n et non irascar in perpetuum.\n13\u00a0Verumtamen scito iniquitatem tuam,\n quia in Dominum Deum tuum pr\u00e6varicata es,\n et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,\n et vocem meam non audisti, ait Dominus.\n14\u00a0Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,\n quia ego vir vester:\n et assumam vos unum de civitate,\n et duos de cognatione,\n et introducam vos in Sion.\n15\u00a0Et dabo vobis pastores juxta cor meum,\n et pascent vos scientia et doctrina.\n16\u00a0Cumque multiplicati fueritis,\n et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,\n non dicent ultra:\n Arca testamenti Domini:\n neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,\n nec visitabitur, nec fiet ultra.\n17\u00a0In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini:\n et congregabuntur ad eam omnes gentes\n in nomine Domini in Jerusalem,\n et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.\n18\u00a0In diebus illis ibit domus Juda ad domum Isra\u00ebl,\n et venient simul de terra aquilonis\n ad terram quam dedi patribus vestris.\n19\u00a0Ego autem dixi:\n Quomodo ponam te in filios,\n et tribuam tibi terram desiderabilem,\n h\u00e6reditatem pr\u00e6claram exercituum gentium?\n Et dixi: Patrem vocabis me,\n et post me ingredi non cessabis.\n20\u00a0Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,\n sic contempsit me domus Isra\u00ebl,\n dicit Dominus.\n21\u00a0Vox in viis audita est,\n ploratus et ululatus filiorum Isra\u00ebl:\n quoniam iniquam fecerunt viam suam;\n obliti sunt Domini Dei sui.\n22\u00a0Convertimini, filii revertentes,\n et sanabo aversiones vestras.\n Ecce nos venimus ad te:\n tu enim es Dominus Deus noster.\n23\u00a0Vere mendaces erant colles,\n et multitudo montium:\n vere in Domino Deo nostro salus Isra\u00ebl.\n24\u00a0Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra:\n greges eorum, et armenta eorum,\n filios eorum, et filias eorum.\n25\u00a0Dormiemus in confusione nostra,\n et operiet nos ignominia nostra:\n quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,\n ab adolescentia nostra usque ad diem hanc:\n et non audivimus vocem Domini Dei nostri.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 3","type":"page"}
