{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer005.htm","path":"bib/vul/jer005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer005.htm","text":"1\u00a0[Circuite vias Jerusalem,\n et aspicite, et considerate,\n et qu\u00e6rite in plateis ejus,\n an inveniatis virum facientem judicium,\n et qu\u00e6rentem fidem:\n et propitius ero ei.\n2\u00a0Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint,\n et hoc falso jurabunt.\n3\u00a0Domine, oculi tui respiciunt fidem:\n percussisti eos, et non doluerunt;\n attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam:\n induraverunt facies suas supra petram,\n et noluerunt reverti.\n4\u00a0Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti,\n ignorantes viam Domini,\n judicium Dei sui.\n5\u00a0Ibo igitur ad optimates, et loquar eis:\n ipsi enim cognoverunt viam Domini,\n judicium Dei sui:\n et ecce magis hi simul confregerunt jugum;\n ruperunt vincula.\n6\u00a0Idcirco percussit eos leo de silva;\n lupus ad vesperam vastavit eos:\n pardus vigilans super civitates eorum:\n omnis qui egressus fuerit ex eis capietur:\n quia multiplicat\u00e6 sunt pr\u00e6varicationes eorum;\n confortat\u00e6 sunt aversiones eorum.\n7\u00a0Super quo propitius tibi esse potero?\n filii tui dereliquerunt me,\n et jurant in his qui non sunt dii.\n Saturavi eos, et m\u0153chati sunt,\n et in domo meretricis luxuriabantur.\n8\u00a0Equi amatores et emissarii facti sunt:\n unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.\n9\u00a0Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,\n et in gente tali non ulciscetur anima mea?\n10\u00a0Ascendite muros ejus, et dissipate:\n consummationem autem nolite facere:\n auferte propagines ejus,\n quia non sunt Domini.\n11\u00a0Pr\u00e6varicatione enim pr\u00e6varicata est in me\n domus Isra\u00ebl, et domus Juda, ait Dominus.\n12\u00a0Negaverunt Dominum, et dixerunt:\n Non est ipse: neque veniet super nos malum:\n gladium et famem non videbimus.\n13\u00a0Prophet\u00e6 fuerunt in ventum locuti,\n et responsum non fuit in eis:\n h\u00e6c ergo evenient illis.\n14\u00a0H\u00e6c dicit Dominus Deus exercituum:\n Quia locuti estis verbum istud,\n ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem,\n et populum istum in ligna,\n et vorabit eos.\n15\u00a0Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo,\n domus Isra\u00ebl, ait Dominus:\n gentem robustam,\n gentem antiquam,\n gentem cujus ignorabis linguam,\n nec intelliges quid loquatur.\n16\u00a0Pharetra ejus quasi sepulchrum patens;\n universi fortes.\n17\u00a0Et comedet segetes tuas et panem tuum;\n devorabit filios tuos et filias tuas;\n comedet gregem tuum et armenta tua;\n comedet vineam tuam et ficum tuam:\n et conteret urbes munitas tuas,\n in quibus tu habes fiduciam, gladio.\n18\u00a0Verumtamen in diebus illis, ait Dominus,\n non faciam vos in consummationem.\n19\u00a0Quod si dixeritis:\n Quare fecit nobis Dominus Deus noster h\u00e6c omnia?\n dices ad eos:\n Sicut dereliquistis me,\n et servistis deo alieno in terra vestra,\n sic servietis alienis in terra non vestra.\n20\u00a0Annuntiate hoc domui Jacob,\n et auditum facite in Juda, dicentes:\n21\u00a0Audi, popule stulte, qui non habes cor:\n qui habentes oculos, non videtis;\n et aures, et non auditis.\n22\u00a0Me ergo non timebitis, ait Dominus,\n et a facie mea non dolebitis?\n qui posui arenam terminum mari,\n pr\u00e6ceptum sempiternum quod non pr\u00e6teribit:\n et commovebuntur, et non poterunt;\n et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.\n23\u00a0Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans:\n recesserunt, et abierunt.\n24\u00a0Et non dixerunt in corde suo:\n Metuamus Dominum Deum nostrum,\n qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo,\n plenitudinem annu\u00e6 messis custodientem nobis.\n25\u00a0Iniquitates vestr\u00e6 declinaverunt h\u00e6c,\n et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:\n26\u00a0quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes,\n laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.\n27\u00a0Sicut decipula plena avibus,\n sic domus eorum plen\u00e6 dolo:\n ideo magnificati sunt et ditati.\n28\u00a0Incrassati sunt et impinguati,\n et pr\u00e6terierunt sermones meos pessime.\n Causam vidu\u00e6 non judicaverunt,\n causam pupilli non direxerunt,\n et judicium pauperum non judicaverunt.\n29\u00a0Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,\n aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?\n30\u00a0Stupor et mirabilia facta sunt in terra:\n31\u00a0prophet\u00e6 prophetabant mendacium,\n et sacerdotes applaudebant manibus suis,\n et populus meus dilexit talia.\n Quid igitur fiet in novissimo ejus?]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 5","type":"page"}
