{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer008.htm","path":"bib/vul/jer008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer008.htm","text":"1\u00a0[In illo tempore, ait Dominus,\n ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,\n et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,\n et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,\n de sepulchris suis:\n2\u00a0et expandent ea ad solem, et lunam,\n et omnem militiam c\u00e6li,\n qu\u00e6 dilexerunt, et quibus servierunt,\n et post qu\u00e6 ambulaverunt,\n et qu\u00e6 qu\u00e6sierunt, et adoraverunt.\n Non colligentur, et non sepelientur:\n in sterquilinium super faciem terr\u00e6 erunt.\n3\u00a0Et eligent magis mortem quam vitam,\n omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,\n in universis locis qu\u00e6 derelicta sunt,\n ad qu\u00e6 ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]\n \n4\u00a0Et dices ad eos: [H\u00e6c dicit Dominus:\n Numquid qui cadit non resurget?\n et qui aversus est non revertetur?\n5\u00a0Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem\n aversione contentiosa?\n Apprehenderunt mendacium,\n et noluerunt reverti.\n6\u00a0Attendi, et auscultavi:\n nemo quod bonum est loquitur;\n nullus est qui agat p\u0153nitentiam super peccato suo,\n dicens: Quid feci?\n Omnes conversi sunt ad cursum suum,\n quasi equus impetu vadens ad pr\u00e6lium.\n7\u00a0Milvus in c\u00e6lo cognovit tempus suum:\n turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui:\n populus autem meus non cognovit judicium Domini.\n8\u00a0Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus,\n et lex Domini nobiscum est?\n vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!\n9\u00a0Confusi sunt sapientes;\n perterriti et capti sunt:\n verbum enim Domini projecerunt,\n et sapientia nulla est in eis.\n10\u00a0Propterea dabo mulieres eorum exteris,\n agros eorum h\u00e6redibus,\n quia a minimo usque ad maximum\n omnes avaritiam sequuntur:\n a propheta usque ad sacerdotem\n cuncti faciunt mendacium.\n11\u00a0Et sanabant contritionem fili\u00e6 populi mei ad ignominiam,\n dicentes: Pax, pax!\n cum non esset pax.\n12\u00a0Confusi sunt, quia abominationem fecerunt:\n quinimmo confusione non sunt confusi,\n et erubescere nescierunt.\n Idcirco cadent inter corruentes:\n in tempore visitationis su\u00e6 corruent, dicit Dominus.\n13\u00a0Congregans congregabo eos, ait Dominus.\n Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea:\n folium defluxit,\n et dedi eis qu\u00e6 pr\u00e6tergressa sunt.\n14\u00a0Quare sedemus?\n convenite, et ingrediamur civitatem munitam,\n et sileamus ibi:\n quia Dominus Deus noster silere nos fecit,\n et potum dedit nobis aquam fellis:\n peccavimus enim Domino.\n15\u00a0Exspectavimus pacem, et non erat bonum:\n tempus medel\u00e6, et ecce formido.\n16\u00a0A Dan auditus est fremitus equorum ejus;\n a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra:\n et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus;\n urbem et habitatores ejus.\n17\u00a0Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,\n quibus non est incantatio:\n et mordebunt vos, ait Dominus.\n18\u00a0Dolor meus super dolorem,\n in me cor meum m\u0153rens.\n19\u00a0Ecce vox clamoris fili\u00e6 populi mei de terra longinqua:\n Numquid Dominus non est in Sion?\n aut rex ejus non est in ea?\n Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,\n et in vanitatibus alienis?\n20\u00a0Transiit messis, finita est \u00e6stas,\n et nos salvati non sumus.\n21\u00a0Super contritione fili\u00e6 populi mei contritus sum, et contristatus:\n stupor obtinuit me.\n22\u00a0Numquid resina non est in Galaad?\n aut medicus non est ibi?\n quare igitur non est obducta cicatrix fili\u00e6 populi mei?]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 8","type":"page"}
