{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer009.htm","path":"bib/vul/jer009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer009.htm","text":"1\u00a0[Quis dabit capiti meo aquam,\n et oculis meis fontem lacrimarum,\n et plorabo die ac nocte interfectos fili\u00e6 populi mei?\n2\u00a0Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,\n et derelinquam populum meum,\n et recedam ab eis?\n quia omnes adulteri sunt,\n c\u0153tus pr\u00e6varicatorum.\n3\u00a0Et extenderunt linguam suam\n quasi arcum mendacii et non veritatis:\n confortati sunt in terra,\n quia de malo ad malum egressi sunt,\n et me non cognoverunt, dicit Dominus.\n4\u00a0Unusquisque se a proximo suo custodiat,\n et in omni fratre suo non habeat fiduciam:\n quia omnis frater supplantans supplantabit,\n et omnis amicus fraudulenter incedet.\n5\u00a0Et vir fratrem suum deridebit,\n et veritatem non loquentur:\n docuerunt enim linguam suam loqui mendacium;\n ut inique agerent laboraverunt.\n6\u00a0Habitatio tua in medio doli:\n in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.\n7\u00a0Propterea h\u00e6c dicit Dominus exercituum:\n Ecce ego conflabo, et probabo eos:\n quid enim aliud faciam a facie fili\u00e6 populi mei?\n8\u00a0Sagitta vulnerans lingua eorum,\n dolum locuta est.\n In ore suo pacem cum amico suo loquitur,\n et occulte ponit ei insidias.\n9\u00a0Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,\n aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea?\n10\u00a0Super montes assumam fletum ac lamentum,\n et super speciosa deserti planctum,\n quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,\n et non audierunt vocem possidentis:\n a volucre c\u00e6li usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.\n11\u00a0Et dabo Jerusalem in acervos aren\u00e6,\n et cubilia draconum:\n et civitates Juda dabo in desolationem,\n eo quod non sit habitator.\n12\u00a0Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,\n et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,\n quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,\n eo quod non sit qui pertranseat?\n13\u00a0Et dixit Dominus:\n Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,\n et non audierunt vocem meam,\n et non ambulaverunt in ea,\n14\u00a0et abierunt post pravitatem cordis sui,\n et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis:\n15\u00a0idcirco h\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl:\n Ecce ego cibabo populum istum absinthio,\n et potum dabo eis aquam fellis.\n16\u00a0Et dispergam eos in gentibus\n quas non noverunt ipsi et patres eorum,\n et mittam post eos gladium,\n donec consumantur.\n17\u00a0H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl:\n Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant:\n et ad eas qu\u00e6 sapientes sunt mittite, et properent:\n18\u00a0festinent, et assumant super nos lamentum:\n deducant oculi nostri lacrimas,\n et palpebr\u00e6 nostr\u00e6 defluant aquis.\n19\u00a0Quia vox lamentationis audita est de Sion:\n Quomodo vastati sumus,\n et confusi vehementer?\n quia dereliquimus terram;\n quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.\n20\u00a0Audite ergo, mulieres, verbum Domini,\n et assumant aures vestr\u00e6 sermonem oris ejus,\n et docete filias vestras lamentum,\n et unaqu\u00e6que proximam suam planctum:\n21\u00a0quia ascendit mors per fenestras nostras;\n ingressa est domos nostras,\n disperdere parvulos deforis,\n juvenes de plateis.]\n22\u00a0Loquere: [H\u00e6c dicit Dominus:\n Et cadet morticinum hominis\n quasi stercus super faciem regionis,\n et quasi f\u0153num post tergum metentis,\n et non est qui colligat.\n23\u00a0H\u00e6c dicit Dominus:\n Non glorietur sapiens in sapientia sua,\n et non glorietur fortis in fortitudine sua,\n et non glorietur dives in divitiis suis:\n24\u00a0sed in hoc glorietur, qui gloriatur,\n scire et nosse me,\n quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,\n et judicium, et justitiam in terra:\n h\u00e6c enim placent mihi, ait Dominus.\n25\u00a0Ecce dies veniunt, dicit Dominus,\n et visitabo super omnem qui circumcisum habet pr\u00e6putium,\n26\u00a0super \u00c6gyptum, et super Juda, et super Edom,\n et super filios Ammon, et super Moab;\n et super omnes qui attonsi sunt in comam,\n habitantes in deserto:\n quia omnes gentes habent pr\u00e6putium,\n omnis autem domus Isra\u00ebl incircumcisi sunt corde.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 9","type":"page"}
