{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer010.htm","path":"bib/vul/jer010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer010.htm","text":"1\u00a0[Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Isra\u00ebl.\n2\u00a0H\u00e6c dicit Dominus:\n Juxta vias gentium nolite discere,\n et a signis c\u00e6li nolite metuere, qu\u00e6 timent gentes,\n3\u00a0quia leges populorum van\u00e6 sunt.\n Quia lignum de saltu pr\u00e6cidit opus manus artificis in ascia:\n4\u00a0argento et auro decoravit illud:\n clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur:\n5\u00a0in similitudinem palm\u00e6 fabricata sunt,\n et non loquentur:\n portata tollentur,\n quia incedere non valent.\n Nolite ergo timere ea,\n quia nec male possunt facere, nec bene.\n6\u00a0Non est similis tui, Domine:\n magnus es tu,\n et magnum nomen tuum in fortitudine.\n7\u00a0Quis non timebit te, o Rex gentium?\n tuum est enim decus:\n inter cunctos sapientes gentium,\n et in universis regnis eorum,\n nullus est similis tui.\n8\u00a0Pariter insipientes et fatui probabuntur:\n doctrina vanitatis eorum lignum est.\n9\u00a0Argentum involutum de Tharsis affertur,\n et aurum de Ophaz:\n opus artificis et manus \u00e6rarii.\n Hyacinthus et purpura indumentum eorum:\n opus artificum universa h\u00e6c.\n10\u00a0Dominus autem Deus verus est,\n ipse Deus vivens,\n et rex sempiternus.\n Ab indignatione ejus commovebitur terra,\n et non sustinebunt gentes comminationem ejus.\n11\u00a0Sic ergo dicetis eis:\n Dii qui c\u00e6los et terram non fecerunt,\n pereant de terra et de his qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt!\n12\u00a0Qui facit terram in fortitudine sua,\n pr\u00e6parat orbem in sapientia sua,\n et prudentia sua extendit c\u00e6los:\n13\u00a0ad vocem suam dat multitudinem aquarum in c\u00e6lo,\n et elevat nebulas ab extremitatibus terr\u00e6:\n fulgura in pluviam facit,\n et educit ventum de thesauris suis.\n14\u00a0Stultus factus est omnis homo a scientia:\n confusus est artifex omnis in sculptili,\n quoniam falsum est quod conflavit,\n et non est spiritus in eis.\n15\u00a0Vana sunt, et opus risu dignum:\n in tempore visitationis su\u00e6 peribunt.\n16\u00a0Non est his similis pars Jacob:\n qui enim formavit omnia, ipse est,\n et Isra\u00ebl virga h\u00e6reditatis ejus:\n Dominus exercituum nomen illi.\n17\u00a0Congrega de terra confusionem tuam,\n qu\u00e6 habitas in obsidione:\n18\u00a0quia h\u00e6c dicit Dominus:\n Ecce ego longe projiciam habitatores terr\u00e6 in hac vice,\n et tribulabo eos ita ut inveniantur.\n19\u00a0V\u00e6 mihi super contritione mea:\n pessima plaga mea.\n Ego autem dixi:\n Plane h\u00e6c infirmitas mea est, et portabo illam.\n20\u00a0Tabernaculum meum vastatum est;\n omnes funiculi mei dirupti sunt:\n filii mei exierunt a me, et non subsistunt.\n Non est qui extendat ultra tentorium meum,\n et erigat pelles meas.\n21\u00a0Quia stulte egerunt pastores,\n et Dominum non qu\u00e6sierunt:\n propterea non intellexerunt,\n et omnis grex eorum dispersus est.\n22\u00a0Vox auditionis ecce venit,\n et commotio magna de terra aquilonis:\n ut ponat civitates Juda solitudinem,\n et habitaculum draconum.\n23\u00a0Scio, Domine,\n quia non est hominis via ejus,\n nec viri est ut ambulet,\n et dirigat gressus suos.\n24\u00a0Corripe me, Domine, verumtamen in judicio,\n et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.\n25\u00a0Effunde indignationem tuam super gentes qu\u00e6 non cognoverunt te,\n et super provincias qu\u00e6 nomen tuum non invocaverunt:\n quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum,\n et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 10","type":"page"}
