{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer011.htm","path":"bib/vul/jer011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer011.htm","text":"1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:\n2\u00a0[Audite verba pacti hujus,\n et loquimini ad viros Juda,\n et ad habitatores Jerusalem,\n3\u00a0et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl:\n Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus\n4\u00a0quod pr\u00e6cepi patribus vestris,\n in die qua eduxi eos de terra \u00c6gypti,\n de fornace ferrea, dicens:\n Audite vocem meam, et facite omnia qu\u00e6 pr\u00e6cipio vobis,\n et eritis mihi in populum,\n et ego ero vobis in Deum:\n5\u00a0ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,\n daturum me eis terram fluentem lacte et melle,\n sicut est dies h\u00e6c.] Et respondi, et dixi: Amen, Domine.\n6\u00a0Et dixit Dominus ad me: [Vociferare omnia verba h\u00e6c in civitatibus Juda,\n et foris Jerusalem, dicens:\n Audite verba pacti hujus, et facite illa,\n7\u00a0quia contestans contestatus sum patres vestros,\n in die qua eduxi eos de terra \u00c6gypti, usque ad diem hanc:\n mane consurgens contestatus sum,\n et dixi: Audite vocem meam.\n8\u00a0Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,\n sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali:\n et induxi super eos omnia verba pacti hujus\n quod pr\u00e6cepi ut facerent,\n et non fecerunt.]\n9\u00a0Et dixit Dominus ad me: [Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.\n10\u00a0Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,\n qui noluerunt audire verba mea:\n et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis:\n irritum fecerunt domus Isra\u00ebl et domus Juda pactum meum\n quod pepigi cum patribus eorum.\n11\u00a0Quam ob rem h\u00e6c dicit Dominus:\n Ecce ego inducam super eos mala\n de quibus exire non poterunt:\n et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.\n12\u00a0Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,\n et clamabunt ad deos quibus libant,\n et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.\n13\u00a0Secundum numerum enim civitatum tuarum\n erant dii tui, Juda:\n et secundum numerum viarum Jerusalem,\n posuisti aras confusionis,\n aras ad libandum Baalim.\n14\u00a0Tu ergo noli orare pro populo hoc,\n et ne assumas pro eis laudem et orationem,\n quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me,\n in tempore afflictionis eorum.\n15\u00a0Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?\n numquid carnes sanct\u00e6 auferent a te malitias tuas,\n in quibus gloriata es?\n16\u00a0Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam,\n vocavit Dominus nomen tuum:\n ad vocem loquel\u00e6, grandis exarsit ignis in ea,\n et combusta sunt fruteta ejus.\n17\u00a0Et Dominus exercituum, qui plantavit te,\n locutus est super te malum,\n pro malis domus Isra\u00ebl, et domus Juda,\n qu\u00e6 fecerunt sibi ad irritandum me,\n libantes Baalim.]\n \n18\u00a0[Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi:\n tunc ostendisti mihi studia eorum.\n19\u00a0Et ego quasi agnus mansuetus,\n qui portatur ad victimam:\n et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes:\n Mittamus lignum in panem ejus,\n et eradamus eum de terra viventium,\n et nomen ejus non memoretur amplius.\n20\u00a0Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste,\n et probas renes et corda,\n videam ultionem tuam ex eis:\n tibi enim revelavi causam meam.\n21\u00a0Propterea h\u00e6c dicit Dominus ad viros Anathoth,\n qui qu\u00e6runt animam tuam, et dicunt:\n Non prophetabis in nomine Domini,\n et non morieris in manibus nostris:\n22\u00a0propterea h\u00e6c dicit Dominus exercituum:\n Ecce ego visitabo super eos:\n juvenes morientur in gladio;\n filii eorum et fili\u00e6 eorum morientur in fame.\n23\u00a0Et reliqui\u00e6 non erunt ex eis:\n inducam enim malum super viros Anathoth,\n annum visitationis eorum.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 11","type":"page"}
