{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer014.htm","path":"bib/vul/jer014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer014.htm","text":"1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.\n2\u00a0[Luxit Jud\u00e6a, et port\u00e6 ejus corruerunt,\n et obscurat\u00e6 sunt in terra,\n et clamor Jerusalem ascendit.\n3\u00a0Majores miserunt minores suos ad aquam:\n venerunt ad hauriendum.\n Non invenerunt aquam:\n reportaverunt vasa sua vacua.\n Confusi sunt, et afflicti,\n et operuerunt capita sua.\n4\u00a0Propter terr\u00e6 vastitatem,\n quia non venit pluvia in terram,\n confusi sunt agricol\u00e6:\n operuerunt capita sua.\n5\u00a0Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,\n quia non erat herba.\n6\u00a0Et onagri steterunt in rupibus;\n traxerunt ventum quasi dracones:\n defecerunt oculi eorum,\n quia non erat herba.\n7\u00a0Si iniquitates nostr\u00e6 responderint nobis, Domine,\n fac propter nomen tuum:\n quoniam mult\u00e6 sunt aversiones nostr\u00e6:\n tibi peccavimus.\n8\u00a0Exspectatio Isra\u00ebl,\n salvator ejus in tempore tribulationis,\n quare quasi colonus futurus es in terra,\n et quasi viator declinans ad manendum?\n9\u00a0quare futurus es velut vir vagus,\n ut fortis qui non potest salvare?\n Tu autem in nobis es, Domine,\n et nomen tuum invocatum est super nos:\n ne derelinquas nos.\n10\u00a0H\u00e6c dicit Dominus populo huic,\n qui dilexit movere pedes suos,\n et non quievit,\n et Domino non placuit:\n Nunc recordabitur iniquitatum eorum,\n et visitabit peccata eorum.\n11\u00a0Et dixit Dominus ad me:\n Noli orare pro populo isto in bonum.\n12\u00a0Cum jejunaverint,\n non exaudiam preces eorum,\n et si obtulerint holocautomata et victimas,\n non suscipiam ea:\n quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]\n13\u00a0Et dixi: [A, a, a, Domine Deus:\n prophet\u00e6 dicunt eis:\n Non videbitis gladium,\n et fames non erit in vobis:\n sed pacem veram dabit vobis in loco isto.]\n14\u00a0Et dicit Dominus ad me: [Falso prophet\u00e6 vaticinantur in nomine meo:\n non misi eos, et non pr\u00e6cepi eis,\n neque locutus sum ad eos.\n Visionem mendacem, et divinationem,\n et fraudulentiam, et seductionem cordis sui,\n prophetant vobis.\n15\u00a0Idcirco h\u00e6c dicit Dominus\n de prophetis qui prophetant in nomine meo,\n quos ego non misi, dicentes:\n Gladius et fames non erit in terra hac:\n In gladio et fame consumentur prophet\u00e6 illi.\n16\u00a0Et populi quibus prophetant\n erunt projecti in viis Jerusalem\n pr\u00e6 fame et gladio,\n et non erit qui sepeliat eos:\n ipsi et uxores eorum,\n filii et fili\u00e6 eorum:\n et effundam super eos malum suum.\n17\u00a0Et dices ad eos verbum istud:\n Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem,\n et non taceant,\n quoniam contritione magna\n contrita est virgo filia populi mei,\n plaga pessima vehementer.\n18\u00a0Si egressus fuero ad agros,\n ecce occisi gladio:\n et si introiero in civitatem,\n ecce attenuati fame.\n Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.\n19\u00a0Numquid projiciens abjecisti Judam?\n aut Sion abominata est anima tua?\n quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas?\n Exspectavimus pacem,\n et non est bonum:\n et tempus curationis,\n et ecce turbatio.\n20\u00a0Cognovimus, Domine, impietates nostras,\n iniquitates patrum nostrorum,\n quia peccavimus tibi.\n21\u00a0Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum,\n neque facias nobis contumeliam solii glori\u00e6 tu\u00e6:\n recordare, ne irritum facias f\u0153dus tuum nobiscum.\n22\u00a0Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant?\n aut c\u00e6li possunt dare imbres?\n nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus?\n tu enim fecisti omnia h\u00e6c.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 14","type":"page"}
