{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer016.htm","path":"bib/vul/jer016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer016.htm","text":"1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:\n2\u00a0[Non accipies uxorem,\n et non erunt tibi filii et fili\u00e6 in loco isto.\n3\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus\n super filios et filias qui generantur in loco isto,\n et super matres eorum, qu\u00e6 genuerunt eos,\n et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:\n4\u00a0Mortibus \u00e6grotationum morientur:\n non plangentur, et non sepelientur:\n in sterquilinium super faciem terr\u00e6 erunt,\n et gladio et fame consumentur:\n et erit cadaver eorum in escam volatilibus c\u00e6li et bestiis terr\u00e6.\n5\u00a0H\u00e6c enim dicit Dominus:\n Ne ingrediaris domum convivii,\n neque vadas ad plangendum,\n neque consoleris eos,\n quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus,\n misericordiam et miserationes.\n6\u00a0Et morientur grandes et parvi in terra ista:\n non sepelientur, neque plangentur,\n et non se incident,\n neque calvitium fiet pro eis.\n7\u00a0Et non frangent inter eos lugenti panem\n ad consolandum super mortuo,\n et non dabunt eis potum calicis\n ad consolandum super patre suo et matre.\n8\u00a0Et domum convivii non ingrediaris,\n ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.\n9\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl:\n Ecce ego auferam de loco isto,\n in oculis vestris, et in diebus vestris,\n vocem gaudii et vocem l\u00e6titi\u00e6,\n vocem sponsi et vocem spons\u00e6.\n10\u00a0Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba h\u00e6c,\n et dixerint tibi:\n Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud?\n qu\u00e6 iniquitas nostra,\n et quod peccatum nostrum,\n quod peccavimus Domino Deo nostro?\n11\u00a0dices ad eos:\n Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus,\n et abierunt post deos alienos,\n et servierunt eis, et adoraverunt eos,\n et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.\n12\u00a0Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri:\n ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali,\n ut me non audiat.\n13\u00a0Et ejiciam vos de terra hac\n in terram quam ignoratis,\n vos et patres vestri:\n et servietis ibi diis alienis, die ac nocte,\n qui non dabunt vobis requiem.\n14\u00a0Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,\n et non dicetur ultra:\n Vivit Dominus qui eduxit filios Isra\u00ebl de terra \u00c6gypti,\n15\u00a0sed: Vivit Dominus qui eduxit filios Isra\u00ebl de terra aquilonis,\n et de universis terris ad quas ejeci eos:\n et reducam eos in terram suam,\n quam dedi patribus eorum.\n16\u00a0Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,\n et piscabuntur eos:\n et post h\u00e6c mittam eis multos venatores,\n et venabuntur eos de omni monte,\n et de omni colle, et de cavernis petrarum.\n17\u00a0Quia oculi mei super omnes vias eorum:\n non sunt abscondit\u00e6 a facie mea,\n et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.\n18\u00a0Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum,\n quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum,\n et abominationibus suis impleverunt h\u00e6reditatem meam.\n19\u00a0Domine, fortitudo mea, et robur meum,\n et refugium meum in die tribulationis,\n ad te gentes venient ab extremis terr\u00e6, et dicent:\n Vere mendacium possederunt patres nostri,\n vanitatem qu\u00e6 eis non profuit.\n20\u00a0Numquid faciet sibi homo deos,\n et ipsi non sunt dii?\n21\u00a0Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc,\n ostendam eis manum meam, et virtutem meam,\n et scient quia nomen mihi Dominus.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 16","type":"page"}
