{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer021.htm","path":"bib/vul/jer021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer021.htm","text":"1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchi\u00e6, et Sophoniam filium Maasi\u00e6 sacerdotem, dicens:\n2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, pr\u00e6liatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.\n3 Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeci\u00e6:\n4 H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Ecce ego convertam vasa belli qu\u00e6 in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chald\u00e6os qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus.\n5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.\n6 Et percutiam habitatores civitatis hujus: homines et besti\u00e6 pestilentia magna morientur.\n7 Et post h\u00e6c, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu qu\u00e6rentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur.\n8 Et ad populum hunc dices: H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vit\u00e6, et viam mortis.\n9 Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chald\u00e6os qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.\n10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.\n11\u00a0Et domui regis Juda: [Audite verba Domini,\n12\u00a0domus David.\n H\u00e6c dicit Dominus:\n Judicate mane judicium,\n et eruite vi oppressum de manu calumniantis,\n ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,\n et succendatur, et non sit qui extinguat,\n propter malitiam studiorum vestrorum.\n13\u00a0Ecce ego ad te, habitatricem vallis solid\u00e6 atque campestris,\n ait Dominus:\n qui dicitis: Quis percutiet nos?\n et quis ingredietur domos nostras?\n14\u00a0Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum,\n dicit Dominus:\n et succendam ignem in saltu ejus,\n et devorabit omnia in circuitu ejus.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 21","type":"page"}
