{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer024.htm","path":"bib/vul/jer024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer024.htm","text":"1 Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.\n2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, qu\u00e6 comedi non poterant eo quod essent mal\u00e6.\n3 Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, qu\u00e6 comedi non possunt eo quod sint mal\u00e6.\n4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:\n5\u00a0[H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl:\n Sicut ficus h\u00e6 bon\u00e6,\n sic cognoscam transmigrationem Juda,\n quam emisi de loco isto in terram Chald\u00e6orum, in bonum.\n6\u00a0Et ponam oculos meos super eos ad placandum,\n et reducam eos in terram hanc:\n et \u00e6dificabo eos, et non destruam:\n et plantabo eos, et non evellam.\n7\u00a0Et dabo eis cor ut sciant me,\n quia ego sum Dominus:\n et erunt mihi in populum,\n et ego ero eis in Deum,\n quia revertentur ad me in toto corde suo.\n8\u00a0Et sicut ficus pessim\u00e6 qu\u00e6 comedi non possunt eo quod sint mal\u00e6,\n h\u00e6c dicit Dominus:\n Sic dabo Sedeciam regem Juda,\n et principes ejus, et reliquos de Jerusalem,\n qui remanserunt in urbe hac,\n et qui habitant in terra \u00c6gypti.\n9\u00a0Et dabo eos in vexationem,\n afflictionemque omnibus regnis terr\u00e6,\n in opprobrium, et in parabolam,\n et in proverbium, et in maledictionem\n in universis locis ad qu\u00e6 ejeci eos.\n10\u00a0Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem,\n donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 24","type":"page"}
