{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer028.htm","path":"bib/vul/jer028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer028.htm","text":"1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeci\u00e6 regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens:\n2 H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl: Contrivi jugum regis Babylonis.\n3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, qu\u00e6 tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem.\n4 Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis.\n5 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini:\n6 et ait Jeremias propheta: Amen! sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua qu\u00e6 prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.\n7 Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi:\n8 prophet\u00e6 qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de pr\u00e6lio, et de afflictione, et de fame:\n9 propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate.\n10 Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremi\u00e6 prophet\u00e6, et confregit eam.\n11 Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium.\n12 Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremi\u00e6, dicens:\n13 Vade, et dices Hanani\u00e6: H\u00e6c dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas.\n14 Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terr\u00e6 dedi ei.\n15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.\n16 Idcirco h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terr\u00e6: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es.\n17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 28","type":"page"}
