{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer030.htm","path":"bib/vul/jer030.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer030.htm","text":"1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:\n2 H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl, dicens: Scribe tibi omnia verba qu\u00e6 locutus sum ad te, in libro.\n3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Isra\u00ebl et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.\n4 Et h\u00e6c verba qu\u00e6 locutus est Dominus ad Isra\u00ebl et ad Judam:\n5\u00a0[Quoniam h\u00e6c dicit Dominus:\n Vocem terroris audivimus:\n formido, et non est pax.\n6\u00a0Interrogate, et videte si generat masculus:\n quare ergo vidi omnis viri manum\n super lumbum suum, quasi parturientis,\n et convers\u00e6 sunt univers\u00e6 facies in auruginem?\n7\u00a0V\u00e6! quia magna dies illa,\n nec est similis ejus:\n tempusque tribulationis est Jacob,\n et ex ipso salvabitur.\n8\u00a0Et erit in die illa, ait Dominus exercituum:\n conteram jugum ejus de collo tuo,\n et vincula ejus dirumpam,\n et non dominabuntur ei amplius alieni:\n9\u00a0sed servient Domino Deo suo,\n et David regi suo,\n quem suscitabo eis.\n10\u00a0Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,\n neque paveas, Isra\u00ebl:\n quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,\n et semen tuum de terra captivitatis eorum:\n et revertetur Jacob, et quiescet,\n et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:\n11\u00a0quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.\n Faciam enim consummationem in cunctis gentibus\n in quibus dispersi te:\n te autem non faciam in consummationem:\n sed castigabo te in judicio,\n ut non videaris tibi innoxius.\n12\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus:\n Insanabilis fractura tua;\n pessima plaga tua:\n13\u00a0non est qui judicet judicium tuum ad alligandum:\n curationum utilitas non est tibi.\n14\u00a0Omnes amatores tui obliti sunt tui,\n teque non qu\u00e6rent:\n plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli:\n propter multitudinem iniquitatis tu\u00e6 dura facta sunt peccata tua.\n15\u00a0Quid clamas super contritione tua?\n insanabilis est dolor tuus:\n propter multitudinem iniquitatis tu\u00e6,\n et propter dura peccata tua,\n feci h\u00e6c tibi.\n16\u00a0Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,\n et universi hostes tui in captivitatem ducentur:\n et qui te vastant vastabuntur,\n cunctosque pr\u00e6datores tuos dabo in pr\u00e6dam.\n17\u00a0Obducam enim cicatricem tibi,\n et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.\n Quia ejectam vocaverunt te, Sion:\n h\u00e6c est, qu\u00e6 non habebat requirentem.\n18\u00a0H\u00e6c dicit Dominus:\n Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,\n et tectis ejus miserebor:\n et \u00e6dificabitur civitas in excelso suo,\n et templum juxta ordinem suum fundabitur:\n19\u00a0et egredietur de eis laus,\n voxque ludentium.\n Et multiplicabo eos, et non minuentur:\n et glorificabo eos, et non attenuabuntur.\n20\u00a0Et erunt filii ejus sicut a principio,\n et c\u0153tus ejus coram me permanebit,\n et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.\n21\u00a0Et erit dux ejus ex eo,\n et princeps de medio ejus producetur:\n et applicabo eum, et accedet ad me.\n Quis enim iste est qui applicet cor suum\n ut appropinquet mihi? ait Dominus:\n22\u00a0et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.\n23\u00a0Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens:\n in capite impiorum conquiescet.\n24\u00a0Non avertet iram indignationis Dominus,\n donec faciat et compleat cogitationem cordis sui:\n in novissimo dierum intelligetis ea.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 30","type":"page"}
