{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer032.htm","path":"bib/vul/jer032.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer032.htm","text":"1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeci\u00e6 regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.\n2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.\n3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:\n4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chald\u00e6orum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt:\n5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chald\u00e6os, nihil prosperum habebitis?\n6 Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:\n7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.\n8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit h\u00e6reditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:\n9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos.\n10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.\n11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:\n12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasi\u00e6, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Jud\u00e6orum qui sedebant in atrio carceris.\n13 Et pr\u00e6cepi Baruch coram eis, dicens:\n14 H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:\n15\u00a0h\u00e6c enim dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vine\u00e6 in terra ista.\n \n16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:\n17\u00a0[Heu! heu! heu! Domine Deus,\n ecce tu fecisti c\u00e6lum et terram\n in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento:\n non erit tibi difficile omne verbum:\n18\u00a0qui facis misericordiam in millibus,\n et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos:\n fortissime, magne, et potens,\n Dominus exercituum nomen tibi.\n19\u00a0Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu:\n cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,\n ut reddas unicuique secundum vias suas,\n et secundum fructum adinventionum ejus.\n20\u00a0Qui posuisti signa et portenta\n in terra \u00c6gypti usque ad diem hanc,\n et in Isra\u00ebl, et in hominibus,\n et fecisti tibi nomen sicut est dies h\u00e6c.\n21\u00a0Et eduxisti populum tuum Isra\u00ebl de terra \u00c6gypti,\n in signis et in portentis,\n et in manu robusta et in brachio extento,\n et in terrore magno:\n22\u00a0et dedisti eis terram hanc,\n quam jurasti patribus eorum ut dares eis,\n terram fluentem lacte et melle.\n23\u00a0Et ingressi sunt, et possederunt eam,\n et non obedierunt voci tu\u00e6,\n et in lege tua non ambulaverunt:\n omnia qu\u00e6 mandasti eis ut facerent non fecerunt,\n et evenerunt eis omnia mala h\u00e6c.\n24\u00a0Ecce munitiones exstruct\u00e6 sunt adversum civitatem ut capiatur,\n et urbs data est in manus Chald\u00e6orum\n qui pr\u00e6liantur adversus eam,\n a facie gladii, et famis, et pestilenti\u00e6:\n et qu\u00e6cumque locutus es, acciderunt,\n ut tu ipse cernis.\n25\u00a0Et tu dicis mihi, Domine Deus:\n Eme agrum argento, et adhibe testes,\n cum urbs data sit in manus Chald\u00e6orum?]\n \n26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:\n27\u00a0[Ecce ego Dominus Deus univers\u00e6 carnis:\n numquid mihi difficile erit omne verbum?\n28\u00a0Propterea h\u00e6c dicit Dominus:\n Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chald\u00e6orum,\n et in manus regis Babylonis,\n et capient eam.\n29\u00a0Et venient Chald\u00e6i pr\u00e6liantes adversum urbem hanc,\n et succendent eam igni, et comburent eam,\n et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal,\n et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.\n30\u00a0Erant enim filii Isra\u00ebl et filii Juda\n jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua:\n filii Isra\u00ebl, qui usque nunc exacerbant me\n in opere manuum suarum, dicit Dominus.\n31\u00a0Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas h\u00e6c,\n a die qua \u00e6dificaverunt eam\n usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,\n32\u00a0propter malitiam filiorum Isra\u00ebl et filiorum Juda,\n quam fecerunt ad iracundiam me provocantes,\n ipsi et reges eorum,\n principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophet\u00e6 eorum,\n viri Juda et habitatores Jerusalem.\n33\u00a0Et verterunt ad me terga, et non facies,\n cum docerem eos diluculo et erudirem,\n et nollent audire, ut acciperent disciplinam.\n34\u00a0Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum,\n ut polluerent eam.\n35\u00a0Et \u00e6dificaverunt excelsa Baal\n qu\u00e6 sunt in valle filii Ennom,\n ut initiarent filios suos et filias suas Moloch,\n quod non mandavi eis,\n nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc:\n et in peccatum deducerent Judam.\n36\u00a0Et nunc propter ista,\n h\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl ad civitatem hanc,\n de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis,\n in gladio, et in fame, et in peste:\n37\u00a0Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos\n in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi:\n et reducam eos ad locum istum,\n et habitare eos faciam confidenter:\n38\u00a0et erunt mihi in populum,\n et ego ero eis in Deum.\n39\u00a0Et dabo eis cor unum, et viam unam,\n ut timeant me universis diebus,\n et bene sit eis, et filiis eorum post eos.\n40\u00a0Et feriam eis pactum sempiternum,\n et non desinam eis benefacere:\n et timorem meum dabo in corde eorum,\n ut non recedant a me.\n41\u00a0Et l\u00e6tabor super eis, cum bene eis fecero:\n et plantabo eos in terra ista in veritate,\n in toto corde meo et in tota anima mea.\n42\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus:\n Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,\n sic adducam super eos\n omne bonum quod ego loquor ad eos.\n43\u00a0Et possidebuntur agri in terra ista,\n de qua vos dicitis quod deserta sit,\n eo quod non remanserit homo et jumentum,\n et data sit in manus Chald\u00e6orum.\n44\u00a0Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,\n et imprimetur signum, et testis adhibebitur,\n in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,\n in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,\n et in civitatibus campestribus, et in civitatibus qu\u00e6 ad austrum sunt,\n quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 32","type":"page"}
