{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer037.htm","path":"bib/vul/jer037.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer037.htm","text":"1 Et regnavit rex Sedecias filius Josi\u00e6 pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda:\n2 et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terr\u00e6, verbis Domini, qu\u00e6 locutus est in manu Jeremi\u00e6 prophet\u00e6.\n3 Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemi\u00e6, et Sophoniam filium Maasi\u00e6, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.\n4 Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de \u00c6gypto, et audientes Chald\u00e6i qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.\n5 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens:\n6 H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in \u00c6gyptum:\n7 et redient Chald\u00e6i, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.\n8 H\u00e6c dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chald\u00e6i: quia non abibunt.\n9 Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chald\u00e6orum qui pr\u00e6liantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.\n10 Ergo cum recessisset exercitus Chald\u00e6orum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,\n11 egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.\n12 Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos port\u00e6 per vices, nomine Jerias filius Selemi\u00e6 filii Hanani\u00e6: et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chald\u00e6os profugis.\n13 Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chald\u00e6os. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes:\n14 quam ob rem irati principes contra Jeremiam, c\u00e6sum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scrib\u00e6: ipse enim pr\u00e6positus erat super carcerem.\n15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis.\n16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis.\n17 Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris?\n18 ubi sunt prophet\u00e6 vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc?\n19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scrib\u00e6, ne moriar ibi.\n20 Pr\u00e6cepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 37","type":"page"}
