{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer038.htm","path":"bib/vul/jer038.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer038.htm","text":"1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemi\u00e6, et Phassur filius Melchi\u00e6, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens:\n2 H\u00e6c dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem profugerit ad Chald\u00e6os, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens.\n3 H\u00e6c dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas h\u00e6c in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.\n4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba h\u00e6c: siquidem homo iste non qu\u00e6rit pacem populo huic, sed malum.\n5 Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare.\n6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchi\u00e6 filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in c\u0153num.\n7 Audivit autem Abdemelech \u00c6thiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin:\n8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens:\n9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia qu\u00e6cumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate.\n10 Pr\u00e6cepit itaque rex Abdemelech \u00c6thiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.\n11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, qu\u00e6 erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua qu\u00e6 computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos.\n12 Dixitque Abdemelech \u00c6thiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et h\u00e6c scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,\n13\u00a0et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.\n \n14 Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.\n15 Dixit autem Jeremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies.\n16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremi\u00e6 clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui qu\u00e6runt animam tuam.\n17 Et dixit Jeremias ad Sedeciam: H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas h\u00e6c non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua.\n18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas h\u00e6c in manus Chald\u00e6orum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum.\n19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Jud\u00e6os qui transfugerunt ad Chald\u00e6os, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.\n20 Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi, qu\u00e6so, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.\n21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus:\n22 ecce omnes mulieres qu\u00e6 remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ips\u00e6 dicent: Seduxerunt te, et pr\u00e6valuerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in c\u0153no et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.\n23 Et omnes uxores tu\u00e6 et filii tui educentur ad Chald\u00e6os: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.\n24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba h\u00e6c, et non morieris.\n25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex:\n26 dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer.\n27 Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba qu\u00e6 pr\u00e6ceperat ei rex: et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.\n28 Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem: et factum est ut caperetur Jerusalem.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 38","type":"page"}
