{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer040.htm","path":"bib/vul/jer040.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer040.htm","text":"1 Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militi\u00e6 de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem.\n2 Tollens ergo princeps militi\u00e6 Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum:\n3 et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus: et factus est vobis sermo hic.\n4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis qu\u00e6 sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge:\n5 et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem pr\u00e6posuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militi\u00e6 cibaria et munuscula, et dimisit eum.\n6 Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra.\n7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod pr\u00e6fecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terr\u00e6, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terr\u00e6, qui non fuerant translati in Babylonem,\n8 venerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathani\u00e6, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum.\n9 Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chald\u00e6is: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.\n10 Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam pr\u00e6cepto Chald\u00e6orum qui mittuntur ad nos: vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris quas tenetis.\n11 Sed et omnes Jud\u00e6i qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idum\u00e6a, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Jud\u00e6a, et quod pr\u00e6posuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,\n12\u00a0reversi sunt, inquam, omnes Jud\u00e6i de universis locis ad qu\u00e6 profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messem multam nimis.\n \n13 Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath,\n14 et dixerunt ei: Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathani\u00e6 percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam.\n15 Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathani\u00e6, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Jud\u00e6i qui congregati sunt ad te, et peribunt reliqui\u00e6 Juda.\n16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 40","type":"page"}
