{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer041.htm","path":"bib/vul/jer041.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer041.htm","text":"1 Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathani\u00e6 filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath.\n2 Surrexit autem Ismahel filius Nathani\u00e6, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem pr\u00e6fecerat rex Babylonis terr\u00e6.\n3 Omnes quoque Jud\u00e6os qui erant cum Godolia in Masphath, et Chald\u00e6os qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel.\n4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,\n5 venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.\n6 Egressus ergo Ismahel filius Nathani\u00e6 in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam.\n7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathani\u00e6 circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo.\n8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis: et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.\n9 Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Isra\u00ebl: ipsum replevit Ismahel filius Nathani\u00e6 occisis.\n10\u00a0Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militi\u00e6, Godoli\u00e6 filio Ahicam: et cepit eos Ismahel filius Nathani\u00e6, et abiit ut transiret ad filios Ammon.\n \n11 Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathani\u00e6,\n12 et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathani\u00e6: et invenerunt eum ad aquas multas qu\u00e6 sunt in Gabaon.\n13 Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, l\u00e6tati sunt:\n14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree.\n15 Ismahel autem filius Nathani\u00e6 fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon.\n16 Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathani\u00e6 de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam: fortes viros ad pr\u00e6lium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.\n17 Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, qu\u00e6 est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent \u00c6gyptum,\n18 a facie Chald\u00e6orum: timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathani\u00e6 Godoliam filium Ahicam, quem pr\u00e6posuerat rex Babylonis in terra Juda.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 41","type":"page"}
