{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer042.htm","path":"bib/vul/jer042.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer042.htm","text":"1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osai\u00e6, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,\n2 dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur:\n3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.\n4 Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.\n5 Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus:\n6 sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.\n7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,\n8 vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.\n9 Et dixit ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus:\n10 Si quiescentes manseritis in terra hac, \u00e6dificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.\n11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus:\n12 et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.\n13 Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,\n14 dicentes: Nequaquam, sed ad terram \u00c6gypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tub\u00e6 non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus:\n15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliqui\u00e6 Juda: H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini \u00c6gyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,\n16 gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra \u00c6gypti: et fames, pro qua estis solliciti, adh\u00e6rebit vobis in \u00c6gypto, et ibi moriemini.\n17 Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur \u00c6gyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.\n18 Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis \u00c6gyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.\n19 Verbum Domini super vos, reliqui\u00e6 Juda: Nolite intrare \u00c6gyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,\n20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia qu\u00e6cumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.\n21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.\n22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 42","type":"page"}
