{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer043.htm","path":"bib/vul/jer043.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer043.htm","text":"1 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba h\u00e6c,\n2 dixit Azarias filius Osai\u00e6, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini \u00c6gyptum ut habitetis illuc.\n3 Sed Baruch filius Neri\u00e6 incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chald\u00e6orum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.\n4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.\n5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,\n6 viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militi\u00e6 cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neri\u00e6:\n7 et ingressi sunt terram \u00c6gypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.\n8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens:\n9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta qu\u00e6 est sub muto latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Jud\u00e6is:\n10 et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos:\n11 veniensque percutiet terram \u00c6gypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium:\n12 et succendet ignem in delubris deorum \u00c6gypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra \u00c6gypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace:\n13 et conteret statuas domus solis qu\u00e6 sunt in terra \u00c6gypti, et delubra deorum \u00c6gypti comburet igni.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 43","type":"page"}
